BCCCAP00000000000000000000840

432 MICHAEL BRLEK eos primum locum tenet P. S. Dolci-Slade qui concionatoris clarissimi nomen obtinuit: « Trigesies octies in praeclarioribus suggestis fuit: Romae, Florentiae, Genuae, Camerini, Lucae atque alibi; quin bis Senegalliae et Brixiae, ter Cathari, Neapoli, Venetiis et Patavii; septies in hac ragusina Cathedrali... ,, 52 • Pater Vitalis Andrijasevié (Andriassi) publici iuris fecit Qua– dragesimale, Venetia 1661 et Avvento predicato al Senato di Ragusa con otto sermoni della Novena, Venetia 1679. Plura sunt opera ad theologiam spiritualem et devotionem fovendam spectantia ab eo lin– gua croatica typis edita 53 • Inter auctores recentiores P. P. Vlasié non– nullas collectiones sermonum ab eo compositorum publici iuris fecit. Bibliographia auctorum et scriptorum Provinciae et conventus desideratur, nam notae bibliographicae et typographicae, quae in Necrologio, bibliographia croatica, encyclopaediis et aliis publicatio– nibus prodiere, non sernper accuratae sunt, saepe vero incornpletae. Inter auctores inveniuntur poetae, concionatores, studiosi litterarum, historiae et theologiae cultores, spiritualium et piorum opusculorum sive auctores, sive ex aliis linguis interpretes. Necessarium esset etiam aliqua de artis musicae peritis, praesertim illis quorum con– centus, modi canticis aptati, Missae etc. in archivo musicali, recen– tissime ordinato, servantur, investigare et edere. De Studii Ragusini vicissitudinibus, de studentibus et lectoribus, de lectoribus extra Provinciam in Studiis aliarum Provinciarum le– gentibus, de lectoribus iubilatis; de lectoribus aliarum Provinciarum in Studio Ragusino legentibus et de Studentibus exteris Studium Ra– gusinum frequentantibus, de scriptoribus et auctoribus investigatio– nem incoeptam in elucubratione speciali, data occasione, ad finem per– ducere intendimus. Activitas multiformis et complexa conventus (de episcopis, legatis et missionariis infra sermo instituitur), explicatur etiam ex eo quod circiter 82 principalium familiarum nobilium Ragusinarum filii Ordi– nem ingressi aliquid proprii vitae conventus contulerunt 54 • Insuper non est oblivione praetereundum quod, secundum legem an. 1528 latam, tantum religiosi e familiis nobilibus originem ducentes, guar– diani conventus esse potuerint. Exemplum praedecessorum, prosequendo, actu commorantes ope– ram dant in studiis colendis, in patrimonio saeculorum custodiendo. 5 2 Necr. n.478, p.478; M. PANTié, op. cit., 14-19. 53 Necr. n.537, pp. 450 et 578. Cf. I. KUKULJEVIé, Bibliografía Hrvatska, Zagreb 1860, 15, 189. • 4 De nobilibus Ragusinis, fratribus O.F.M., investigationem perfecimus (Mss.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz