BCCCAP00000000000000000000834

288 CLÉMENT SCHMITT tiationem Domini Benedicti non sequerentur vera pax et unio in Ecclesia Dei. Idem etiam contingeret si Italici haberent intentionem circa obedientiam Do– mini Balthasar Cossa 74 , qui dictus est Ioannes. [Dictum 7] S e p t i mu m d i c tu m est quod, si contingeret Dominum Benedictum Papam XIII totaliter renuntiare pro sedando hoc pestifero schismate, et pro danda vera pace universali Ecclesiae Dei, non posset aliquis alius eligere uni– cum et indubitatum Papam in tota Ecclesia, nisi idem Dominus Benedictus. Istud dictum probatur, et praesuppono quod ad solos cardinales, seu ad solum cardi[172v]nalem, si non esset nisi unus solus Cardinalis in tota Ecclesia, spectat eligere Papam. Hoc praesupposito argua sic. Indubitatum Pontificem in tota Ecclesia non possunt eligere nisi indubitati Cardinales in eadem. Sed, nec veri Cardinales istius partis praecise possunt eligere indubitatum Pontificem in tota Ecclesia, cum isti sint dubitati Cardinales apud aliam partem. Nec etiam falsi Cardinales alterius partis praecise, cum illi non sint Cardinales sed anti– cardinales. Et esto quod essent veri Cardinales, tamen non passent eligere indu– bitatum Papam, cum apud aliam partem sin[t] dubitati Cardinales. Nec omnes simul, nam semper esset dubium apud utramque partem, si Cardinales non suae, sed alterius partis potuerunt eligere Papam. Et sic Papa, qui ab omnibus ipsis simul sumptis, eligeretur, non esset indubitatus Papa in tota Ecclesia. Restat ergo quod nec Cardinales istius partis, nec anticardinales alterius partis divisim, nec simul omnes possunt eligere indubitatum Pontificem in tota Ecclesia. Ex quo sequitur, quod tune temporis praecise ad Dominum Bene– dictum spectaret electio indubitati Pontificis. Nam ipse solus esset indubitatus Cardinalis in tota Ecclesia, cum sit de veris indubitatis Cardinalibus, qui ante schisma fuerunt. Sed diceret aliquis, si anticardinales alterius partis peterent a Domino Benedicto Papa XIII dignitatem cardinalatus et habilitationem ad ea quae spectant ad electionem Summi Pontificis, si, et in quantum posset eis conferre dignitatem et habilitationem huiusmodi, tune, si Dominus Benedictus conferret eis dignitatem cum habilitatione apud totam Ecclesiam, illi essent indubitati Cardinales, cum etiam hoc modo fuerint habilitati per Dominum Angelum, qui dictus est Gregorius. Ergo illi tune passent eligere indubitatum Pontificem, quia essent indubitati Cardinales, tam apud suam partem, quam apud partem Domini Benedicti, quam etiam apud partem Domini Angeli, qui dictus est Gregorius. Respondeo et dico quod, licet Dominus Benedictus habeat potestatem acti– vam conferendi dignitatem Cardinalatus anticardinalibus alterius partis, habeat etiam potestatem activam habilitandi eos ad praedicta, tamen, quia actus acti– vorum fiunt in patiente et disposito, et in ipsis anticardinalibus alterius partis esset indispositio, quae nunc est ad recipiendum praedictam dignitatem et habilitationem a Domino Benedicto, quae indispositio causatur ex incredulitate, ex eo quia non credunt ipsum esse verum Papam, et ex perseverantia in schis– mate et haeresi; idcirco, etsi in Domino Benedicto sit et esset pro tune haec facultas, quae nunc dicta est, in eis tamen anticardinalibus non esset facultas recipiendi huiusmodi dignitatem et habilitationem propter indispositionem prae– dictam. Exemplum simile habetur in theologia. Nam, si aliquis peccator in peccato perseverans peteret gratiam a Domino, qui etiam non crederet Dominum sibi posse conferre gratiam, hic utique nullum gratiae effectum consequeretur. Nec 7< MS.: Coxa.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz