BCCCAP00000000000000000000834
UN DÉFENSEUR DE BENOÎT XIII, ANTOINE « DE PISCIBUS » 287 schisma de media Ecclesiae, faceret aliquod bonum, ex quo sequerentur multa et eximia bona. Ergo, si tale quid faceret, esset permaxime collaudandus. Maior patet, nec indiget probatione. Minar etiam patet, quoad illam partem, scilicet quod Papa faceret aliquod bonum, si renuntiaret propter tollere 68 schi– sma de media Ecclesiae. Et hoc, praesuppositis illis duobus, quae paulo ante praesupposui. Sed probo minorem quoad aliam partem quae dicit quod ex isto bono sequerentur multa et eximia bona. Nam ex isto bono sequeretur 1° salus innumerabilium personarum quae in excommunicatione decedunt. Sequeretur 2° augmentum fi.dei et caritatis in populo christiano. Sequeretur 3° obedientia prae– latorum. Sequeretur 4° sacramentorum et ministrorum Ecclesiae praecipua vene– ratio, necnon et plura alia sequerentur bona, quae hic gratia brevitatis non euro notare. Sed quod ex illo bono sequerentur haec bona iam dicta patet, quia propter schisma, quod est in Ecclesia Dei, praedictorum bonorum contra– ria adesse videmus. [Dictum 6] Se x tu m di c tu m est quod, stantibus terminis, sicut nunc stant, Do– minus Benedictus Papa XIII non debet renuntiare, nisi prius plene incautetur de totali et pura renuntiatione Domini Angeli Corario, qui dictus est Gregorius 69 in sua obedientia, et de intentione Italicorum circa obedientiam Domini Baltha– sar Cossa, qui dictus est Ioannes7o in sua obedientia. Istud dictum sic probatur. Nam renuntiatio Domini Benedicti Papae XIII nullatenus esset utilis, nec postulanda, nisi per ipsius renuntiationem vera unio et pax sequeretur in Ecclesia Dei. Sed, si Dominus Angelus Corario, qui dictus est Gregorius, pure et totaliter non renuntiasset; vel, si Italici adhuc haberent intentionem circa obedientiam Domini Balthasar Cossa 71 , qui dictus est Ioannes, esto quod Dominus Benedictus pure et totaliter suo vero iuri et papatui renun– tiaret, non sequeretur, nec esset vera unio et pax in Ecclesia Dei. Ergo sequitur quod, nisi prius praefatus Dominus Benedictus Papa XIII p!ene de praedictis incautetur, non debet aliquomodo renuntiare. Et noviter dico, si Dominus An– gelus item pure et totaliter non renuntiasset, dico enim pure et totaliter, quia bene potuit mittere suos procuratores ad illam congregationem7 2 Con– stantiensem cum plenaria potestate et auctoritate suo praetenso iuri et papatui pro parte ipsius renuntiandi ac cedendi, et tamen forte, quod post recessum praedictorum Jegatorum et procuratorum suorum de civitate Arimini73, in qua actu residet, praefatus Dominus Angelus, dictus Gregorius, et antequam praedicti sui legati et procuratores pervenissent ad civitatem Constantiae, praefatus Dominus Angelus item revocavit in aliquorum praesentia omnem potestatem et commis– sionem praedictis suis legatis et procuratoribus per ipsum traditam super facto antedictae renuntiationis. Quod, si fecisset, iam patet quod Dominus Angelus, nominatus Gregorius, adhuc non renuntiasset et, per consequens, per renun- 68 Ibidem. 69 Ange Carrer de Venise, élu sous le nom de Grégoire XII, le 30 nov. 1406; sa démission offerte à Constance par l'entremise de Charles Malatesta, gouverneur de la Romagne, fut admise le 4 juillet 1415. 10 Baldassare Cossa (Coscia) de Naples, élu sous le nom de Jean XXIII, le 17 mai 1410; enfui de Constance, il fut déposé le 29 mai 1415. Le ms dit Coxa. 71 MS.: Coxa. 72 Notons que l'auteur ne dit pas Concilium, sans doute parce que son maître ne reconnaissait pas la légalité de l'assemblée convoquée sans son intervention. 73 Rimini où Grégoire XII s'était retiré sous la protection de Charles Malatesta.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz