BCCCAP00000000000000000000834

286 CLÉMENT SCHMITT Igitur melius est dare pacem Ecclesiae per viam iuridicae inquisitionis, quam per viam liberae cessionis, stantibus terminis, sicut nunc stant. Maior istius syllogismi patet. Sed probo minorem quoad primam sui par– tem. Nam, si via iuridicae inquisitionis alicui noceret, aut noceret Papae, aut Ecclesiae, aut dominiis seu dominis temporalibus Christianitatis. Sed manifestum est quod via iuridicae inquisitionis non nocet Papae, quia per illam viam inqui– ritur de iure et iustitia sua. Nec nocet Ecclesiae, quia per eamdem viam potest esse processus ad veram unionem et pacem Ecclesiae, ut supra dictum fuit. Nec nocet dominiis seu dominis temporalibus Christianitatis quia, quidquid est causa causae est causa causati. Sed ista via potest esse causa unionis Eccle– siae, ut dictum est. Quae unio est causa pacis et concordiae inter dominia et dominos temporales, ut ipsi idem asserunt. Ergo ista via, scilicet iuridicae in– quisitionis, non nocet alicui, quin potius prodest omnibus quibus prodesse de– bet, scilicet Papae, Ecclesiae et dominiis seu dominis temporalibus. Et sic patet prima pars illius minoris. Sed probatur secunda quia, posito quod via liberae cessionis prosit Ec– clesiae et dominiis ac dominis temporalibus ipsius Christianitatis, tamen haec eadem via nocet Papae, cuius iustitia totaliter occultatur. Immo etiam forte quod nocet Ecclesiae. Nam videntes mundi principes quod via renuntiationis praepo– nitur aliis viis licitis et honestis ad tollendum schisma Ecclesiae, per hune modum dabitur eis incentivum et occasio turbandi ac dividendi Ecclesiam prop– ter deponere 64 Papam, qui forte erit pro tempore contrarius eis, vel saltem non erit propitius votis eorum. Sed forte diceret aliquis, quod maior istius probationis seu syllogismi esset vera, ubi cetera essent paria; sed, stantibus terminis, sicut nunc stant, cetera non sunt paria, quoniam per viam liberae cessionis celerius datur pax Ecclesiae quam per viam iuridicae inquisitionis. Sed ista cavillatio inanis est et frivola. Quia, si via liberae cessionis per hoc solum praeponitur viae iuridicae inquisi– tionis, quia ista est expeditior ac celerior illa pro danda pace Ecclesiae, ergo, si dabitur una alia via distincta ab istis duabus, per quam citius Ecclesia pos– sit uniri quam per aliquam praedictarum viarum, illa talis praedictis viis, sci– licet viae liberae cessionis et viae iuridicae inquisitionis, merito erit proponenda. Haec autem est via obedientialis humiliationis, de qua supra dixi. Et utinam hanc viam, prae ceteris eligendam, eligerent omnes schismatici 65 , quoniam hoc modo pax celerrime daretur Ecclesiae. [Dictum 5] Quint u m di c tu m est quod, si Papa suo iuri cederet et papatui prop– ter tollere schisma 66 de medio Ecclesiae, esset utique permaxime collaudandus. Quod dictum habet veritatem duobus praesuppositis. Quorum primum est, quod liceat Papae renuntiare papatui. Secundum, quod non esset alia via ad tollendum schisma Ecclesiae, nisi via liberae cessionis. Hiis igitur praesuppositis, probo sic illud dictum. Quilibet non coacte, sed sponte et libere faciens aliquod bonum [172r], ex quo sequuntur multa et eximia bona, est utique permaxime collaudandus, etiam si sit obligatus ad faciendum illud bonum. Sed, si Papa libere suo iuri et papatui cederet propter tollere 6 7 64 Forme grammaticale que l'on retrouve plus bas. 65 Appellation peu respectueuse qui revient fréquemment dans Je texte pour désigner les clercs et les fidèles qui se sont soustraits à son obédience. 66 Supra note 64. 01 Ibidem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz