BCCCAP00000000000000000000834

UN DÉFENSEUR DE BENOÎT XIII, ANTOINE « DE PISCIBUS » 285 Bed si aliquis dubitaret maiorem istius [probationis] vel syllogismi, illam probo per oppositum ipsius. Nam illud est necessarium simpliciter ad aliquid aliud, sine quo illud aliud non potest esse, contingere seu fieri. Haec propositio patet 1° in moralibus, in quibus actus non potest esse mo– raliter bonus sine bona circumstantia finis. Et, per consequens, huiusmodi cir– cumstantia finis est simpliciter necessaria ad hoc quod actus sit moraliter bonus. 2° eadem maior patet in naturalibus, in quibus non potest fieri visio, nisi medium sit actu suflicienter illuminatum et, per consequens, sufliciens illumina– tio medii in actu est necessaria simpliciter ut fiat visio. Ex quibus patet quod illud est necessarium simpliciter ad aliquid aliud si– ne quo illud aliud non potest esse, contingere seu fieri et, per consequens, per locum a contrariis illud non est simpliciter necessarium ad aliquid aliud, sine quo illud aliud potest esse, contingere seu fieri. Quae fuit propositio maior, et sic patet primum dictum. Ex quo dicto infero correlarie quod Papa non te– netur de necessitate suo cedere iuri et papatui ad hoc, ut Dei Ecclesia vere pacificetur. [Dictum 2] S e c un du m d i c tu m est quod, si Papa, scilicet Dominicus Benedic– tus XIII, non vellet suo papatui renuntiare, non propter hoc esset fautor schisma– tis appellandus. Istud dictum probatur sic. Ille vere censendus est esse fautor schismatis qui, tempore schismatis, subterfugit omnem viam licitam et honestam, per quam Ecclesia potest vere uniri. Nam quilibet talis primaria intentione videtur velle schisma et divisionem Ecclesiae. Sed via renuntiationis non est omnis via licita et honesta dandi pacem et unionem Ecclesiae. Immo aliae viae sunt lici– tae et honestae, quae sunt meliores via renuntiationis, ut infra declarabitur. Igitur si Papa non vellet suo papatui renuntiare, non propter hoc censendus esset fautor schismatis. [Dictum 3] Ter t i u m di c tu m est quod, si Papa, Dominus videlicet antedictus, non vellet iuri suo et papatui cedere, non propter hoc mortaliter peccaret. Istud dictum probatur sic. Ille mortaliter peccat qui est transgressor divi– nae legis et caelestibus inobediens mandatis. Sed, si Papa non vellet suo cedere iuri vel papatui, non propter hoc esset transgressor divinae legis ac caelestibus inobediens mandatis. Igitur in casu iam dicto non peccaret mortaliter. Maior patet per definitionem [171v] peccati mortalis, quae est transgressio divinae legis et caelestium inobedientia mandatorum. Minor etiam patet. Nam non apparet in aliquo loco esse iniunctum sub praecepto ipsi Summo Pontifici, quod, imminente schismate in Ecclesia Dei, suo debeat papatui renuntiare. [Dictum 4] Qu art u m di c tu m est quod, stantibus terminis, sicut nunc stant, me– lius est dare pacem Ecclesiae per viam iuridicae inquisitionis, quam per viam liberae cessionis. Istud dictum probatur sic. Stantibus terminis, sicut nunc stant, melius est dare pacem Ecclesiae per illam viam quae omnibus prodest et nulli obest seu nocet, quam per illam viam quae, si alicui prodest, alteri tamen nocet. Sed stantibus terminis, sicut nunc stant, via iuridicae inquisitionis omnibus prodest et nulli nocet. Via vero liberae cessionis, si alicui prodest, alteri tamen nocet. MMP I - 21

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz