BCCCAP00000000000000000000834
UN DÉFENSEUR DE BENOÎT XIII, ANTOINE « DE PISCIBUS » 283 Et, si forte diceret, quod ista via esset universali Ecclesiae scandalosa, quo– niam per istam viam tardaretur unio Ecclesiae ab omnibus optata fidelibus,. ~espondeo falsum esse quod dicitur, videlicet istam viam esse scandalosam, im– mo haec via est pacifica, utilis et eligibilis. Pacifica quidem, quia, ut probatum est, per istam viam potest tolli schisma quod est in Ecclesia Dei et, per consequens, per istam viam potest Ecclesia pacificari. Est etiam haec via utilis, quoniam utilius est Ecclesiae Dei schisma durare per modicum tempus, donec per viam iuris veritas clare inspiciatur, quam quod schisma in Ecclesia Dei perpetuo radicetur. Est insuper haec via eligibilis, quoniam de duobus malis minus est eligendum. Modo minus malum [170v] est schisma adhuc per modicum tempus durare, donec veritas de iustitia Summi Pontificis cognoscatur in aperto, quam quod Ecclesia Dei in schismate perpetuo fluctuet. Sed iterum aliquis diceret, omnia quae nunc dixisti, respondendo ad du– bium, vera essent et admittenda, si non esset alia via uniendi Ecclesiam, nisi via iuridicae inquisitionis. Sed ego tibi dabo unam aliam viam, per quam, sine· aliquo scandalo Ecclesiae Dei, Ecclesia celerius unietur et pacificabitur. Haec autem est via liberae cessionis. Respondeo quod, ut mihi videtur, via iuridicae inquisitionis non ob aliud repudiatur a multis, et via liberae cessionis approbatur ab eisdem, nisi quia per primam viam tardius Ecclesia uniretur. Sed per secundam viam expeditius atque celerius ad pacem redigeretur. Ex quo infero correlarie, quod si daretur · adhuc aliqua alia via per quam Ecclesia citius uniri posset, quam per viam li– berae cessionis, quod illa via esset potius amplectenda. Haec autem est via obe– dientialis humiliationis, videlicet quod omnes schismatici recognoscerent suum errorem, quo recognito veniam peterent, ac humiliter et reverenter venirent ad obedientiam veri Summi Pontificis, Domini videlicet Benedicti XIII. Quod autem per istam viam, scilicet per viam obedientialis humiliationis, celerius daretur pax Ecclesiae, quam per viam liberae cessionis, hoc de se patet et, per consequens, non indiget probatione. [Difficultas 1] Sed contra istam viam occurrunt du a e di f fic u 1 ta tes . Quarum p ri– ma est, quia ista via, scilicet iuridicae inquisitionis, est multum damnosa provinciis, communitatibus et regnis, necnon et principibus Christianitatis, quo-• niam in medio tempore quo fieret ista talis inquisitio, communitates, provinciae· et regna ac mundi principes propter schisma paterentur multa damna et incommoda, sicut hactenus, propter schisma huiusmodi, damna et incommoda passi sunt et, per consequens, ista via, scilicet iuridicae inquisitionis, tanquam damnosa Christianitati omnimode fugienda est. Respondetur negando quod assumitur, scilicet quod provinciae, communi-· tates et regna ac mundi principes, propter schisma Ecclesiae paterentur prae– dicta damna et incommoda. Nam et ante scl1isma, quando Ecclesia erat penitus unita, inter hos erant lites et dissensiones, propter quas praeclictae provinciae,. communitates et regna ac mundi principes multa damna et incommoda pa– tiebantur. Sed ponamus quocl schisma Ecclesiae esset causa seu occasio praeclictorum damnorum et, quocl in eo tempore quo fieret ista iuriclica inquisitio, multa damna sequerentur, ut est dictum, adhuc talis inquisitio veritatis per viam iuris. non esset omittenda, quoniam utilius scandalum nasci permittitur, et multo for– tius temporale damnum, quam quod veritas relinquatur, et maxime ea veritas. quae facit ad augmentum et commodum ecclesiasticae pacis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz