BCCCAP00000000000000000000834
282 CLÉMENT SCHMITT ardua tamque abdita os claudere et silentio praeterire quam in ea aliquid te– merarie, inscienter ac ruditer explicare. Et praesertim, quia Sanctitas vestra in re praefata infallanter multo plura novit quam simul omnes homines superstites de praesenti. Tum primo, quia vos estis de primaevis Cardinalibus qui ante schisma fuerunt 56 • Tum secundo, quia vestra Beatitudo interfuit tam electioni per impressionem factae illius apostatici Urbani 57 quam canonicae electioni apostolici Clementis 58 , a quibus hoc schisma pestiferum sumpsit originem. Tum tertio, quia circa investigatio– nem modorum uniendi Ecclesiam fere a principio schismatis eadem Sanctitas insudavit. Tum quarto, quia si aliquis tractatus seul libellus super modis unien– di Ecclesiam ab aliquo fuit editus temporibus retroactis, existimo quidem ad vestrae Beatitudinis pervenisse manus. Quamobrem indubie arbitrandum est, quod in omnibus et singulis Ecclesiae negotiis, et signanter in re, de qua nunc quaeritur, vestra Sanctitas plura no– sce[re] debuit quam aliquis homo vivens. Propter quod merito in praedicta materia modorum uniendi Ecclesiam vestrae Sanctitati aliquid scribere perni-· mium erubesco, sciens de certo, quod quidquid per me de hac re scriberetur imperite, diminute et insufficienter traditum erit. Verumtamen, quia id a me vestra deposcit Sanctitas, cui nec debeo nec contradicere possum, idcirco more C.... 59 exsurgam ad operandum id quod valetudinem meae superat facultatis. Confisus igitur de benigna supportatione Sanctitatis vestrae ad id quod a me quaeritur, succincte respondeo et dico tres esse vias quibus Ecclesia nostris temporibus hoc pestifero lacerata schismate veram potest consequi unionem et pacem. [I. VIA lURIDICAE INQUISITIONIS] Et prima est via i u ri di c a e in quis i t ion i s. Secunda est via obedientialis humiliationis. Tertia est via liberae cessionis. Quod autem per primam viam Ecclesia possit vere uniri probatur. Nam, imminente schismate, per illam viam potest Ecclesia vere uniri, per quam clare deveniri potest ad notitiam veri Summi Pontificis. Sed per viam inquisitionis de iure, imminente hoc turbido schismate, clare potest deveniri ad notitiam veri Summi Pontificis. Igitur per viam inquisitionis iuridicae potest Ecclesia vere uniri. M a i o r huius argumenti est nota, quoniam non ob aliud non est unio, sed schisma, in Ecclesia Dei, nisi quia dubitatur de vero capite Ecclesiae. Ergo, si per aliquam viam posset perveniri ad notitiam veri et indubitati ca– pitis Ecclesiae, per illam Ecclesia posset uniri. Sed probo m in o r e m . Nam non video quod per aliquam aliam viam possit deveniri ad claram notitiam veri et indubitati Pontificis, nisi aut per viam testificationis, aut per viam relationis, aut per viam iuris. Sed per primas duas vias hoc non potest fieri, quoniam quilibet illarum est via suspecta. Nam omnes veritatem referentes et testificantes pro vero Summo Pontifice a parte adversa habentur suspecti. Restat ergo quod via iuris est illa per quam ad huius– modi notitiam deveniri potest. 56 Promu cardinal-diacre de Sainte-Marie in Cosmedin par Grégoire XI, le 20 décembre· 1375; EUBEL, Hierarchia Cath. I, 22 n° 21. 57 Urbain VI élu à Rome le 8 avril 1378. 5 8 Clément VII élu à Fondi le 20 septembre 1378. 5 9 Caryatidum? On Ji1 matériellement Caymi avec un signe abréviatif surmontant les trois. premières lettres.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz