BCCCAP00000000000000000000830
194 SERVUS OF ST. ANTHONIS In trecentis viris quos secum habuit compugnantes hi significati sunt fratres sui Ordinis, in quibus refulget mortificatio carnis, quia trecenta significantur per thau litteram T quae praefert speciem cruds. Dicit enim Gregorius :xxxrn• Moralium super illo verbo: Quod si transversaliter lineae illud quod eminet in cruce addatur non cruds species sed ipsa crux describitur: ~- In Sampsone fortissimo qui cum mandibula asini Philisteos prostravit. Quia Franciscus per simp!icitatem praedicationis cruds vitia hominum subegit, Iu– dicum XIIII 0 • In Samuele coram Deo in puritate ministrante et summo pontifici obse-– quente, Primi Regum 3°, propter puram observantiam evangelii et obedientiam Romanae Ecclesiae. In Helya propter fervorem zeli contra malos et habitus asperitatem, 4' Regum Primo. In Heliseo duplicem Helyae spiritum assequuto, scil. prophetiae et mira– culorum, 4, Regum primo. In equis variis et fortibus discurrentibus in omnem terram, Zachaeae VI 0 • In quo habitus corporis, constantia mentis et disseminatio exemplorum et prae– dicationis exprimitur. In equo pallido cui data est potestas super quatuor partes terrae quern se– quebatur mors, carnis mortificatio ad similitudinem Crucifixi, Apoc. VI 0 • In hespero stella super filios hominum assurgente, Job XXXVIII 0 • Hesperus stella vespertina et Franciscus in vespere mundi floruit. In aurora consurgente, Canticorum VI•. Sicut aurora diem nuntiat et inchoat sic Francisci doctrina et exempla divinae gratiae paenitentialis. In angelo ascendente ab ortu solis habente signum Dei vivi, Apoc. VII•. Hie commendatur consignatio stigmatum. In signante thau super frontes virorum etc., Ezechielis IX 0 • Hoe fecit per disciplinam mortificativam. In angelo tuba canente quo mons magnus igne ardens missus est in mare, Apoc. VIII 0 • Quia superbos et avaros ad amaritudinem paenitentiae convertit. In angelo ostendente fluvium aquae vivae, Apoc. ultimi. Quia ostendit viam vivificae paenitentiae. Capitulum tertium: Quomodo figuretur beatus Dominicus et Ordo suus. Fratrum quoque Praedicatorum Ordo potest figurari similiter in sacra Scriptura: Per Seth £ilium Adae facientem filios Dei, Gen. V 0 , propter efficaciam :prae-– dicationis. Per Sem £ilium maiorem Noe a quo disseminatum est genus Judaeorum, Gen. VI 0 et IX 0 • Per Heber generantem populum nominatum et foecundum et divinum, Gen. X 0 et XI 0 • In quo fama, efficacia et gratia. Per maiorem filium Abrahae generantem duodecim duces, Gen, XVU 0 • Hoe respicit duodecim provincias quibus totus Ordo distinguitur. Per maiorem filium Isaac possidentem montes et populos, Gen. XXXII 0 • Haec maioritas significat prioritatem institutionis. Per Aaron eloquentem, Ex. 4°, et populo quaerenti respondentem, Ex. XXIIII 0 • In hoe eloquentia et scientia commendatur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz