BCCCAP00000000000000000000830

192 SERVUS OF ST. ANTHONIS Seducuntur ab aliena et foventur in sinu alterius, Prov. V 0 • Philosophia enim naturalis et mundana et aliena et altera est a sapientia christiana. Amant ranarum strepitum et culicum inquietudinem 43 , Ex. 8°. Huiusmodi enim scientiae exercitium consistit in contentione verborum. ON THE FRANCISCAN AND DOMINICAN ORDER 1f.73v] Octava distinctio: De statu Ecclesiae quoad membra Christi. Summa vero peritia et sapientia in christiana religione consistit, quae et saeculares continet et regulares. Circa saecularium vero figuras non oportet in– sistere, quia non oportet illorum statum persuadere. Capitulum primum. Figurae duarum Religionum. Duos vero religiosorum Mendicantium et Praedicantium Ordines, beatorum scilicet Francisci et Dominici, significant: Duo pudorati filii Noe, scilicet Sem et Japheth, suam venerantes originem operiendo patris verenda et etiam suam servantes honestatem aversa fade ince– dendo retrorsum: magna pietas et aemulanda concors honestas, Gen. IX 0 • Corvus et columba deserviens Deo diluvii tempore, Gen. VIII 0 • Duo filii Abraham, quorum unus duodecim duces genuit, alter meditationis homo fuit, Gen. XVII 0 vel XXV 0 • Duo filii Isaac, maior et minor, quorum unus diligebatur a patre quia de venationibus eius vescebatur, alter a matre propter id quod ei revelabatur, Gen. XXVII 0 • Summus pastor Ecclesiae illum ut pater hunc diligit ut mater. Duo filii Jacob, Joseph et Beniamin, Gen. XLII 0 • Joseph distributor frumen– torum significat Praedicatores propter scientiam, sed Beniamin filius dexterae Minores propter familiarem gratiam. Duo filii Joseph, Ephraim et Manasses, Gen. XLVIII 0 • Manasses fuit maior, sed Ephraim habuit dexteram patris. Duo coadiutores Moysi in determinatione quaestionum populi, scilicet Aaron et Hur, Ex. XXIIII 0 • Quia hi duo Ordines solvunt scrupulos conscientiarum. Duo aedificatores tabernaculi et templi, scilicet Beseleel et Hyram, Ex. XXVI 0 et 3' Regum v 0 • Quia hi aedificant Ecclesiam per doctrinam et vitam. Duo angeli venientes Sodomam vespere, Gen. XIX 0 • Quia hi Ordines pecca– torum iudicia et iustorum remedia manifestant. Duae tubae populi Israel, Num. X 0 • In tubis enim praedicationis efficacia designatur. Duo leones throni Salomonis, 2' Par. X 0 • Quia animas in quibus Deus sedet roborant per intrepida documenta et exempla. Duae columnae quibus omnis innitebatur domus, Iudicum XVI 0 • Quia tota Ecclesia in foro conscientiae eorum consiliis innititur. Duo cherubim tabernaculi et templi, Ex. XXV et XXXVII 0 • Cherubim sunt per speculationem veri. Duo seraphim clamantia, Is. VII 0 • Seraphim sunt propter ardorem zeli et amorem boni. 43 et culicum inquietudinem om. B.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz