BCCCAP00000000000000000000830

190 SERVUS OF ST. ANTHONIS mundanam; ideo vane fluentem quia non docet aliquid salutare; et dicit se– propheten quia sibi arrogat titulum doctrinae. Angelus eius, id est praelatus il-· lius religionis, quae 27 ad hoe mundo data 28 est ut per salutarem doctrinam il– lumirret et aedificet per exempla virtutum, iuste reprehenditur quod illam mu– lierem, cuius vana est doctrina, id est philosophiam quae ad hoe discitur ut professor eius doctus videatur, docere permittit, quia tota sacra doctrina trac-· tatur quasi philosophice, ita quod fructus qui ex ipsa sacra Scriptura debetur, est quasi totaliter evacuatus, ut omnibus est manifestum. Unde et servi Dei qui divine deberent vacare cultui et animarum saluti, miserabiliter seducuntur. Propter quod timenda est comminatio quae infertur: « Ecce, inquit, mitto [73r) earn in lectum et qui moechantur cum ea in tribulatione maxima erunt, nisi paenitentiam ab operibus suis egerint; et filios eius interficiam in mortem ». In lecto mittitur Jezabel, cum 29 huiusmodi doctrina iam placite et absque re– murmuratione regnare permittitur. Fornicantes cum ea sunt illi qui pro adipi– scenda gloria et fama tantum scientiae illi vacant et intendunt. Filii vero eius sunt qui se tali disciplinae totaliter mancipantes eidem avide inhiant. His ergo timendum est ne ipsos mors et interitus consequatur. Haec est mulier quae iuvenes parvulos et vecordes, id est eos qui carent experientia, virtute et notitia, irretit multis sermonibus et labiorum protrahit blandimentis. Unde incautus iuvenis earn sequitur, sed quasi bos ductus ad victimam, propter suam inexperientiam et inconstantiam, et quasi agnus. lasciviens, propter suam intemperantiam, et ignorans nescit quod ad vincula stultus trahatur etc. Prov. 7°. Haec est Babylon, quae a vino irae fornicationis suae potavit in sacra Pagina gloriantes. Quae videlicet Scriptura sacra tamquam legitima sponsa dolet intellectum studentium cum ipsa Babylonia fornicari, quia per eius notitiam non foecunditas spiritualis prolis 30 sed potius voluptas et ebrietas inanis gloriationis intenditur et obtinetur. Huius per comminationem casus praedicitur, Apoc. XIIII 0 : « Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes ». Haec est prudentia quae de terra est, cuius exquisitores et negotiatores sta– tura magna 31 , scilicet Aristoteles, Averroes, Algazel et ceteri ad inferos descen– derunt, et alii, scilicet Apostoli et ceteri catholici tractatores devoti et humiles, ut Gregorius, Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Hilarius et ceteri in locuma 2 eorum surrexerunt, quia non illos, scilicet philosophos, elegit Dominus, Baruch 3°. Haec est sapientia Aegyptiorum, Act. VII 0 • Hae sunt litterae et lingua Chaldaeorum, Dan. primo. Hae sunt graecae gloriae 33 quas stulti optimas arbitrantur, II Mach. 4°. Huius perniciem sensit puer Elisei et filii prophetarum postquam de illa 34 gustaverunt, dicentes: « Mors est in olla, vir Dei » etc., quia nihil sapit in ea quod. 21 quae] qui B. es data] datus B. w cum] cuius B. so prolis om. B. 31 magna] magni B. 32 Hilarius et ceteri in locum] in locis B. 33 gloriae] litterae B. 3 4 ilia] olla B.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz