BCCCAP00000000000000000000830
188 SERVUS OF ST. ANTHONIS Nona distinctio: de statu .Ecclesiae quoad impugnationem diaboli. Et habet ca– pitula XI'"' [77v; 336v]. Primum capitulum: quibus modis figuratur diabolus in Scriptura [77v; 336v]. Secundum: de membris diaboli, ubi et de filiis lucis [78r; 336v]. Tertium: de armis diaboli quae sunt peccata. Et primo de peccato originali [78v; 337r]. Quartum: de peccatis actualibus [79r; 338r]. Quintum: de figuris superbiae [79v; 338v]. Sextum: de figuris invidiae [80r; 339r]. Septimum: de figuris et reprobatione irae [80r; 339r]. Octavum: de figuris et reprobatione accidiae [80r; 339v]. Nonum: de figuris et reprobatione avaritiae [80v; 339v]. Decimum: de figuris et reprobatione gulae [80v; 340r]. Undecimum: de figuris et reprobatione luxuriae [80v; 340r]. Decima distinctio: de statu Ecclesiae quoad auxilia Dei per gratiam, per vir– tutes et per sacramenta. Et habet capitula XVIU 0 [81r; 340v]. Primum capitulum est: de gratia et virtute in generali [81r; 340v]. Secundum: de signis fidei [81r; 341r]. Tertium: de signis spei [81v; 341v]. Quartum: de figuris charitatis [81v; 342r]. Quintum: de officiis virtutum cardinalium [82v; 343r]. Sextum: de figuris prudentiae [82v; 343r]. Septimum: de figuris temperantiae [83r; 343v]. Octavum: de figuris fortitudinis [83r; 344r]. Nonum: de figuris iustitiae [83v; 344r]. Decimum: de figuris sacramentorum in generali [84r; 344v]. Undecimum: de figuris baptismi [84r; 344v]. Duodecimum: de figuris confirmationis [84r; 345r]. Tertium decimum: de figuris eucharistiae [84v; 345r]. Quartum decimum: de figuris paenitentiae [85r; 345v]. Quintum decimum: de figuris ieiunii paenitentialis [85r; 346r]. Sextum decimum: de figuris extremae unctionis [85v; 346v]. Decimum septimum: de sacramento ordinis et figuris ordinum [86r; 347r]. Decimum octavum: de sacramento matrimonii et eius figuris [86v; 347v]. Finis repertorii sive tabulae. Capitulum primum primae distinctionis: quomodo omnis creatura et Scriptura sacra generaliter ducat in cognitionem Creatoris essentiae. [f.43v] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. In praesenti opusculo traduntur quaedam radices et viae ad symbolican theologiam. Ex quibus poterit dari sapientibus occasio et addetur eis sapientia, sicut dicit Sapiens Proverbio– rum IX 0 • Quisquis enim ad Dei ac divinorum cognitionem aspirat, magnum habet contra naturalem tarditatem adiutorium ex consideratione eorum quae a Deo facta sunt, cum dicat Apostolus, Rom. primo: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur etc. Et Sapiens, Sapientia XIII°: Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei.... [Explicit; 86v] ... Item [matrimonium] significat illam beatam copulam, Dei scilicet et Ecclesiae triumphantis per gloriam, de qua Apoc. XIX 0 : Beati qui ad ,coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Et iterum, eiusdem ultimo: Sponsus et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz