BCCCAP00000000000000000000829

SERMONE SULLE PIAGHE DI GESÙ ATTRIBUITO A S. BONAVENTURA 171 deterius inolitum, quam melius insolitum. Sed vox ergo quid dicebat? Quid in te stas, et non stas? Proiice te in eum; noli metuere. Non subtrahet se, ut cadas .. Proiice te securus; accipiet te, et salvabit te. Quarta et quinta cognitio vulnerum Christi, scilicet g u s t a ti va et tac - t a ti va (una in gaudiis, altera in f!agellis) simul currunt, non solum quia gustus quidam tactus est, verum etiam quia divina providentia ita connexa sunt,. ut ad invicem nequeant separari. Numquam enim ad f!ageJla9 8 pro Christo fortis eris, nisi gaudia de Christo gustaveris; ideo numquam perfecte poteris gaudia crucis gustare, si opprobria cnicis nolueris sustinere. Flagella vero praecurrunt gaudia, II Cor. 99 : Sicut abundant passiones Christi in nobis... etc. - Gaudia fortificant ad flagella, II Esdrae 1 oo: Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. De ipsa ergo c o g n i ti on e g us t a ti va, Prov. ultimo 101 : Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius, idest crucis. Vere bona et longe melior, quam negotiatio impietatis. Unde C h r y s osto m u s 1·02 : Non tantam a peccatis fructificamus voluntatem, quantam tristitiam conscientia reclamante: hiis qui foris sunt hominibus condemnantibus, Domino exacerbato gehenna promittente, nos accusare cogitationibus non quiescentibus. Gustavit enim Eva de pomo vetito, et vidit quantum mala est negotiatio eius; gustavit anima sancta de pomo crucis, et videt quia bona est negotiatio eius. De ipsa vero c ogni ti on e tac t a ti va dicit iste beatus Apostolus, Jo. 103 : Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum, non credam, idest: Non sum perfecte fidelis, nisi imitatus fuero passiones eius. Mittere enim digitum in Jocum clavorum est profundare se in sensu vulnerum et perpessionis tribulationum pro Christo, ut sentiamus. in nobis quae cum1·01 Christo Jesu, Phil. II 105 , alioquin non credimus, idest non sumus perfecte fideles ... etc. os perferenda add. Al. vv z Cor. I, 5. 100 2 Esd. 8, 10. 101 Prov. 31, 18. Con questa sentenza biblica ha fine il testo di Al. 102 Crediamo che il riferimento al Crisostomo sia il seguente: « ... Nihil enim ita ag– grava! animam, ita mentem excaecat ac deprimi!, ut conscientia peccati; nihil illam volunta– tem ita sublimem efficit, ut iustitiae ac virtutis possessio » (In Matthaeum homilia 38[39] : PG 57, 432). 103 Jo. 20, 26. 101 quae et in T. 105 Phil. 2, 5 ove il testo completo è: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz