BCCCAP00000000000000000000829

SERMONE SULLE PIAGHE DI GESÙ ATTRIBUITO A S. BONAVENTURA 169 o d o r a ti v a in primitivis 68 desideriis; g u s t a t i v a in internis gaudiis ; t a c t a t i v a in exterioribus flagellis. Prìmae duae, quia sunt valde distantes et remotae et a longe venantur le– ·porem69, pertinent ad imperfectos; tertia, quae est per odoratum, ad initialiter devotos; quarta et quinta pertinent ad consummatos et perfectos. Co g nit i o audi ti va solum habetur in scholis, et pertinet ad scholasti– ,cos viros 70 • Ipsi namque cotidie audiunt verbum crucis; auditores tamen et non fac– tores, Job XXVIII 71 : Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus [56va] famam eius, idest Sapientiae incarnatae. Istud possunt hodie dicere 72 doctores et studentes de sapientia crucis. Tales habet testes in causa sua Christus, qui non aliud perhibent7 3 testimonium, quam perditi o et mo r s , solum videlicet de auditu. Et bene dicit perditi o et mo r s , quia multi perdunt tempus suum in scholis usque ad mortem, nihil reservando Christo nisi extremas faeces. Tempus quidem pueritiae non dant Christo propter im– potentiam; tempus adolescentiae non, propter concupiscentiam; tempus iuventu– tis non, propter studium et scientiam; imo tempus senectutis conficiunt in scho!is. Quid ergo reservas Christo, nisi stercus decrepitae aetatis? Ita dixit lupus etc. 74 •• O quando exercebis te, christiane, in arte amatoria <sicut in arte Iitteratoria? Strictius namque et propinquius ordinat in finem amatoria, quam !itteratoria> 75 • C o g n i t i o vi s i v a est in exemplis. Satis hodie 76 enim apparent Christi vulnera in exemplis Sanctorum viven– tium, in iis qui Christum crucifixum portant in corde77 et in habitu suo, et omnes possunt illa videre in eis, Isai. XVIIF 8 : Cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis. Signum, crucis, exemplum mor– tificationis; in montibus, idest in eminentia perfectionis religiosorum; et clan– ,gorem tubae audietis, idest praedicationis 79 , ut proeliemur bella Domini contra Babilonem, scilicet 8 o aereas potestates. Et ideo vocat signums1, quia non solum videnda, sed sequenda, Hebr. VIII 82 : Vide, inquit omnia tacito secundum exem– plar, quod tibi in monte monstratum est. Sed quid dicit Christus de istis tantum videntibus? Nempe illud Psalmi 83 : Qui videbant me foras fugerunt a me. Nam 68 primitivis om. A 1 • ao vehantur leporem P; venantur lepores A t. 10 viros 01n. T. 71 lob 28, 22. 72 Istud proponunt hodie docentes et studentes A1. 7 3 personant A 1 • 74 A1 omette questo riferimento alla favola. 75 Da Al e T in sostituzione dell'etc. di P. 76 hodie om. A 1 • 11 corpore suo et A 1 . 1s Is. 18, 3. 79 Da Al; praedicatores P. so idest mundum vel aereas potestates A 1 • 81 Et nota quod dicit A 1 • 82 Hebr. 8, 5. "" Ps. 30, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz