BCCCAP00000000000000000000829

SERMONE SULLE PIAGHE DI GESÙ ATTRIBUITO A S. BONAVENTURA 167 negligentia hodie in Ecclesia Dei, quae non repraesentat Christum maiori sol– Iicitudine! Et quid lucratus es, bone Jesu, in tota silva humani generis tantis plagis? Parvum certe fasciculum, Amos VIIII 4 7: Qui aedificat in caelo ascensionem suam, 'et fasciculum suum super terram fundavit. Utinam solum non essemus causa salutis paganis! Nam, quod peius est, sumus eis causa perditionis, ut dicit -G I o s sa 48 : Cur pagani nori credunt hiis, quae a nobis dicuntur? Quoniam ex ·quibus operamur, non ex quibus loquimur, demonstrationem accipiunt. Cum autem vident nos domos praeclaras fabricare, paradisos in terra construere nolunt credere quod alterius civitatis praeparati sumus ascensioni. Si enim hoc esset, .aiunt, omnia quae istic sunt vendentes illic recondentes, nec[non] universa appa– rentia contemnentes, ad non apparentia festinarent. Sic ergo, christiane, vide vulnera mea, ut armeris ad strenuitatem imitationis. O quam bene animatus Thomas, qui Parthos et Ircanos aggressus tandem in superiorem Indiam nomen Christi portavit, propheta factus suae pro Christo passionis, Jo. VIIII'1' 9 : Eamus et nos moriamur cum illo. Quarto: - Ostendo tibi vulnera mea et illa vide in a s ce n dente , ut t;rigaris ad spem exauditionis 50 • Ascendit enim Christus cum vulneribus ad Patrem, ut cum illis appareat vultui Dei pro nobis 51 , et, illis Patri repraesentatis (quae Ipso praecipiente) pro s,ua creatura sustinuit, ad omnem misericordiam inflectat eum. Ad hanc visio– nem invitaris, Eccli. XLIIl 52 : Vide arcum .et benedic qui fecit illum; et sequi– tur: Valde speciosus est in splendore 53 suo, pulchritudinem eius candoris admi– rabitur oculus. Et quid per a r c u m nisi Christus, qui totiens pro nobis Patrem sagittat quotiens interpellat? Ipse quippe, ad modum caelestis arcus, tricolor est pro sua substantia triplici: - caeruleus color designat substantiam corporis; igneus substantiam animae; caelestis vero divinam naturam 54 • C ho r da autem, ,quae arcum curvat et sagittas emittit, sola caritas est, et versus terram iacere videtur 55 , quia nobis sua passio datur, ut per Jesum Christum sagittemus et nos ad Patrem sagittas orationum: etenim sagittae tuae transeunt 56 , quasi dicat, ·asque ad cor Patris. Videant igitur arcum istum pauperes, et laetentur ac erigantur ad spem .exauditionis: nam, dum in se [56rb] vident meritorum praemium, in Christo 47 Am. 9, 6. ,1s Non sappiamo quale sia la Glossa qui citata. 49 Jo. 11, 16. 50 ut fortificeris ad spem vel Ionganimitatem exprobrationis Al; ut erudiaris ad spenu -exauditionis T. 5t ut dicit Glossa super Lucam XXIIII add. At e T. 0 2 Eccli. 43, 12 e 20. - Al ha XLIIII. ris decore Al. 01 Si ha in un sermone attribuito a S. Bonaventura (Op. om. IX, ed. Quaracchi, 654) un passo che riteniamo opportuno mettere in confronto a questo, II santo, dopo aver· detto che l'arcobaleno (arcus caelestis) significa l'unione dello splendore celeste con l'umanità, ag– giunge: « Varietas colorum, quae est in arcu, significat varietatem naturarum quae est in Christo, in quo sunt tres naturae: ut humana natura corporalis, spiritualis et divina... Est in Christo gratia corporis et gratia animae et gratia unionis... » 55 At: versus terran1 videtur habere cortinam, quia nobis, qui sumus in terra, data est :efficacia passionis, ut per ipsum Christum passum tamquam panniculum sagittemus et nos Patrem ut faciat nobiscum secundum misericordiam suam et exaudiat preces nostras. ,o Ps. 76, 18.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz