BCCCAP00000000000000000000827
106 OCTAVIANUS A RIEDEN níbus et capite inclinato, suscepit reverenter obedientiam sancti pa– tris. Sanctus autem Franciscus, relicto fratre Bernardo cum dicto infirmo, ivit ad Sanctum J acobum cum aliis sociis. Et quum staret et adoraret in Sancto Jacobo fuit sibi revelatum a Deo, quod caperet loca per mundum, eo quod deberet eius Ordo in magna multitudine dilatari. Unde ex tune ex divino imperio coepit loca capere cir– cumquaque » 27 • Quin impraesentiarum in vim historicam singulorum momento– rum modo dictorum examinandam incumbere possimus, testimonium de itinere Pauperculi in Hispaniam suscepto praeter omne dubium versatur. Thomas de Celano quippe ait: « Post non multum enim temporis [scil. post primum tentamen ad partes Syriae transfretandi, an. 1212, et Evangelium a Sancto reduce annuntiatum] versus Marrochium iter arripuit, ut Miramamolino et complicibus suis Christi Evangelium praedicaret. Tanto namque desiderio ferebatur, ut peregrinationis suae quandoque relinqueret comitem et ad exsequendum propositum spiritu ebrius festinaret. Sed bonus Deus, cui mei [scil. Thomae ad Ordinem tune admissi] et multorum sola benignitate placuit recordari, cum iam ivisset usque in Hispaniam, 'in faciem ei restitit' 28 , et ne ultra procederet, aegritu– dine intentata, eum a coepto itinere revocavit » 29 • Biographus lectores de natura morbi in scripto pastea vulgata dilucidis verbis erudivit: « De Hispania regrediens, sanctus Franciscus, cum non potuisset iuxta votum Marrochium proficisci, aegritudinem incurrit gravissimam. Nam egestate cum languore afllictus et hospitio hospitis rusticitate pulsus, 21 Actus, c.3, n.1-4 : Sabatier, 11. Notetur tamen, quod in praefato capite (11-16) res referuntur, quae nihil aliud sunt nisi fructus imaginationis ubere fingentis! - Cf. etiam: ARNALDUS DE SARRANT (Sarnano/Serrano), O.Min. (probabiliter inter 1369-74 scripsit), Chroni– ca XXIV generalium ministrorwn O.Min. : Anal.Franc. III, 9: « Cum autem [Franciscus] venisset Hispaniam, coepit gravissime infirmad; nihilominus limina Apostoli Jacobi devote visitavit "· - Cf. quoque: BARTHOL0MAEUS PrsANUS, O.Min., De conformitate : Anal.Franc. IV, 5, 182; V. 195, 522 be (S. Jacobi de Gallaecia); MARIANUS DE FLORENTIA, ibid., 93; L. WADDING, O.F.M.Obs., Annales Minorwn I, Ad Claras Aquas 31931, 220 sincere profitetur: « Sed ubi aegrotaverit vel quam peragraverit in hac peregrinatione regionem, exacte nullus ex nostris memoravit ». - Cf. denique L. VÁZQUEZ DE PARGA - J.M. LACARRA-J. URíA Ríu Las peregrinaciones a Santiago de Compostela 1-III, Madrid 1948/9; I, 76s (de S. Franci¡co); II, passim (de itinerario in Gallia ac Hispania quod peregrini sequebantur); III: cf. spec. tabulam geogr. fini voluminis adiectam pro itinerario hispanico. 2s Gal 2, 11, ubi tamen sermo est de correptione Petri per Paulum ob eius habitudinem erga Christianos e Gentilibus ortos. - « Vielleicht will der sehr gewahlte, vollig zu Unrecht Gal 2, 11 nachgebildete Ausdruck, daE Gott 'ihm ins Antlitz widerstand', andeuten, daE auch hier mit der Krankheit sich eine Vision verbunden hat » (C. ANDRESEN, Franz von Assisi, 34). Quod sane absonum non est; at exemplum expositionis mire personalis cf. penes F. DE BEER, Conversion, 99: « Franc;ois aurait-il done un caractere autoritaire, voire dictatorial? Cela n'est pas exclu, car non seulement il apparait comme un etre farouchement personnel, mais aussi comme imposant á autrui ses propres volontés. A vrai dire, il n'obéit a personne. Dieu lui-méme devra luí résister en face pour contrecarrer son désir du martyre: 'in faciem ei restitit' ». Simile quid dicendum est de iis quae A. ibid., 260 disserit. 2s 1 Cel 56 : 43.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz