BCCCAP00000000000000000000827

104 OCTAVIANUS A RIEDEN nimia abstinentia et afflictione adhuc erat magis debilitatus, conside– ransque quod tantum laborem solus portare non poterat et quod ipsi ad hoc ídem erant vocati..., dixit eis: 'Carissimi Fratres et filioli mei, nolite verecundari ire pro eleemosina, quia Dominus pro nobis se· fecit pauperem in hoc mundo...' » 22 • Insuper Celanensis lectores erudit contigisse « semel, cum sanctus Franciscus Mevanium [Bevagna] pergeret, prae debilitate ieiunii ad castrum pervenire non posse. Socius vero, misso nuntio ad quamdam spiritualem dominam, panem et vinum pro Sancto humiliter petiit. Illa, ut audivit, cum filia virgine Deo devota cucurrit ad Sanctum, portans quae necessaria erant. Refectus autem Sanctus et aliquantulum confortatus, verbo Dei matrem et filiam versa vice refecit ». Fontes anonymi denique affirmant Assisiensem « per longum tempus usque ad diem mortis suae » passum esse « infirmitates sto– machi et hepatis et splenis » 23 • Quamvis Thomas de Celano Pauperculi mortificationis singula exercitia, piae lectorum aedificationi intentus, non semel nimis effe– rat latiusque extendat, ea quae sequentibus compendiase ait, aevo primitivo satis congruere videntur: « Cocta cibaria vix aut rarissime admittebat, admissa vero saepe aut conficiebat cinere, aut condimenti saporem aqua frigida exstinguebat. O quoties per mundum ambulans ad praedicandum Evangelium Dei,. vocatus ad prandium a magnis principibus, qui eum miro veneraban- 22 Spec. perf., c.18, n.1-5 : P. Sabatier, Manchester 1928, 47s; eadem proponuntur in. Leg. ant., n.3 : F.M. Delorme, O.F.M., Paris 1926, 2; De Legenda veteri B. Francisci, n.2 : L. Lemmens (Documenta antiqua franciscana, 2), Ad Claras Aquas 1901, 93s. Innuisse iuvat quoque: Spec. perf., n.24 : Lemmens, ibid., 56: « Nos vero, qui cum ipso fuimus, testimo– nium perhibemus de illo, quod, !icet a tempore, quo coepit habere Fratres, et etiam toto tempore vitae suae Fratribus esset discretus, ita dumtaxat, ut Fratres in cibis et rebus non deviarent aliquo tempore a modo paupertatis et honestatis nostrae Religionis, quibus– Fratres antiqui utebantur; ipse tamen Sanctus corpori [suo]. etiam antequam habuit Fratres, a principio suae conversionis et toto tempore vitae suae fuit austerus, cum a tempore suae iuventutis esset horno fragilis et debilis secundum naturam et in saeculo non posset vivere nisi delicate ». Eadem apud: Spec. perf., c.27, n.13s : Sabatier, 79s; Leg. ant.,. n.2 : Delorme, 1s. 2a 2 Cel 114 : 198. Nullum datur vestigium in textu prius citato, quo tempus eventus accuratius innui posset. - Citationem secundam cf. in Spec. perf., c.91, n. 2 : Sabatier, 267; Leg. ant., n.37 : Delorme, 22. - Quin tempus ullum significetur ait 2 Ce/ 96 : 187: « Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat muro ve! parieti, dum psalleret, inhaerere... », dum adiungunt loci paralleli: Spec. perf., n.22 : Lemmens, 53; Leg. ant., n.95 : 56, et aliis quidem verbis item: Spec. perf., c.94, n.1s : Sabatier, 272: « Nam licet per mu/tos annos haberet infirmitatem maximam stomachi, splenis et hepatis et infirmitatem oculorum [attendatur series morborum veritati historicae magis congrue enu– merata quam apud 2 Cel!], in tantum erat devotus et tanta reverentia orabat... ». - Omnino– veritatem excedunt affirmata a BARTHOLOMAE0 DE RIN0NICO PISANO, O.Min.; De Conformitate vitae B. Francisci ad vitam Domini Jesu : Anal.Franc. IV, 117: « ••• semper erat infirmus... »; V, 426: « ••. etsi propter poenitentiam arctissimam ... semper pateretur infirmitatem splenis et stomachi et oculorum... ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz