BCCCAP00000000000000000000827

128 OCTAVIANUS A RIEDEN detur. Supralatum tamen apparet effatum ab opusculi Sanctissimi Pa– tris nostri Francisci intentio Regulae auctore ipsi attributum, quod ab initio conversionis infirmus fuisset. Veritatem securius attingit Le– gendae antiquae ignotus compilator, si infirmum voce infirmitius (sickly, maladif, kranklich, malaticcio, enfermizo) substituit 103 • e) Quum Franciscus circa annum 1215 in Hispaniam, et quidem uti videtur, pedibus migravit, omnimodam virium eversionem passus est, quam vel dyspepsia gastrica admodum praegravata vel febris in– termittentis incursus provocavit, cuí ad tempus paralysis nervi chor– das vocales regulantis accessit. d) Anno versimiliter 1216/7 S. Fundator tam acerrimo morbo intentatus est, ut Guidonis II, episcopi assisiensis, hospitium admit– tere coactus sit. Etsi fontes de aegritudinis genere silent, vix dubi– tandum est eum tune malaria correptum fuisse. e) Quando Sanctus 1219 expeditioni Crucesignatorum Damiatae castra locanti se adiunxit, oculorum gravissimum morbum (probabi– lius coniunctivitem trachomatosam, non vero glaucoma secundarium per tuberculosim inductum), non secus ac malariam, et quidem febrim quartanam, contraxit. Febris horror eum certo anno 1220 ad finem vergente vel 1221 ineunte iniit. f) Infirmitatis gravissimae, in quam Noster in eremo S. Urbani (Speco di Narni) incidit, nec tempus nec natura accurate determi– nantur. Haud improbabile est eam sibi obvenisse post reditionem ex Oriente, et quidem in forma, uti opinamur, febris quartanae. - Pa– riter nec hepatis morbi condicio deterior, relata pro quadragesima Adventus in eremo de Poggio Bustone quodam anno (1221/2?) servata, certam temporis determinationem admittit. g) Inde ab anno 1223 exeunte Sancti infirmitates tam oculorum quam malariae ingravescebant, quae velut plasmodiorum funestum .effectum morbos hepatis ac splenis, in dies progredientes, adduxerunt. h) Summa corporis extenuatio eo apparet, quod Pauperculus in 1 º 3 Intentio Regulae, n.13 : Lemmens (Documenta antiqua franciscana, 1), Ad Claras Aquas 1901, 96: Socio ante mortem suam Franciscus dixisset: « Usquequo habui officium Fratrum et Fratres manserunt in vocatione et professione sua, licet ab initio meae conversio– nis ad Christum infirmus fuerim, cum parva mea sollicitudine eis satisfacicbam excmplo et praedicatione ». Pro voce infirmitius cf. Leg. ant., n. 76 : Delorme, 43, necnon textum adn. 88 signatum; ea in dictionariis Jatinitatis tardioris non invenitur. Suspicamur vocem a idiomate italico derivatam esse: infermiccio; de qua cf. N. ToMMASEO - B. BELLINI, Dizionario della lingua italiana II/2, Torino-Napoli 1869, 1485a (« alquanto infermo »). - Cf. etiam supra, adn. 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz