BCCCAP00000000000000000000827

DE INFIRMITATIBUS S. FRANCISCI ASSISIENSIS 10r luce fere privatam, ut opinamur, Franciscus in gravem morbum, incidit. Ob pactum anno 1164 inter Assisienses et Perusinos stipula– tum eiusmodi viri « congregationi et societati captivorum amalato– rum » adnumerati sunt et tune pretio redimi potuerunt. Petro Bernar– donis, mercatori praediviti, sane nec opes nec voluntas defuere, ut magnam pecuniam pro filio suo porrigeret 8 • Nostra tamen magis interest, quali morbo iuvenis affectus fuerit. Primi hagiographi de eiusdem natura penitus silent. Sed Henricus. Abrincensis, presbyter saecularis (ca. 1190 - ca. 1272), suo carmine heroico, Legenda S. Francisci versificata vocato, fuse vivideque illius febris ardorem delibat, « quo patiens fervendo tremit fervetque tre– mendo » 9 • Cum tamen Fundatorem persona sua minime novisset et totus e Vita prima Celanensis pependerit, nova adiuncta allata histo– ricam fidem nequaquam merentur, sed eius vim imaginandi poeticam enixe attestantur 1 º. Viri in disciplina medicinae versati ex nostro• tempore vel ignorantiam profitentur 11 vel morbum discrimini interno• ac nervis concussis attribuunt 12 vel phthisim pulmonalem seu tabem invocant 13 • Ex supra adumbratis nihil certi de genere huius - uti videtur - primae Nostri infirmitatis deducere Iicet. Cum vero hagio- sola enumerazione di questi tormenti in carcere » (33). - Cf. etiam A. FoRTrNl, ibid., 171s. pro temporis determinatione. 8 Cf. A. F0RTINI, ibid., 169-179, spec. 178s; F. VAN DEN BORNE, O.F.M., Voornaamste feiten uit het leven van Franciscus in het licht van de historische kritiek, in Sint Franc. 3(1957), 175s. o HENRICUS ABRINCENSIS, Legenda versificata, lib. 1, vv. 94-108 : Anal.Franc. X, 410s. 1 0 Vitam metricam egregius poeta probabiliter 1232 ve! 1234 Gregorio IX obtulit. « ••• Uni– versam suam materiam, nullum factum novum cantando adiciens, adsumpsit e Vita J•· S. Francisci » Celanensis (ibid., p.LI ). Cf. insuper: M. BrnL, De « Legenda versifica/a»· S. Francisci auctore Henrico Abrincensi, in Arch.Franc.Hist. 22(1929) 3-53. 11 TH. COTELLE, Saint Fra11f;ois d'Assise. Étude médicale, Paris 1895, 73; L. GUALIN0,. L'Uomo d'Assisi, Torino 1927, 97s. « Permane ignota in verita la reale natura di quella ma– lattia che afflisse Francesco per lungo tempo, smungendone le carni ed estenuandone le· forze » (98). - C. ANDRESEN, Franz von Assisi u. seine Krankheiten, in Wege zum Menschen. Monatsschrift für Seelsorge, Psychotheraphie u. Erziehung 6(1954) 33-43, 33. 1 2 A. B0URNET, S. Franr;ois d'Asise. Étude sociale et médicale, Lyon-Paris [s.a. 1893],. 113s, qui sibi quaerit, utrum morbus fuerit « une fievre palustre>> vel « une de ces crises. qu'on pourrait appeler fievre morale ». Ex acstimationibus subsequentibus profluit Auctorem coniecturam alteram priori praeferre. 13 Primus, quantum sciamus, qui hanc explicationem elaboravit et protulit, fuit: Orestes. PARISOTTI, Qua morbo oculi sensum amisit Franciscus ab Assisio, Romae 1918, 13: « Quod de Francisci multiplicibus morbis nobis tradunt historiae hoc probabile efficit quam max1me: fuisse corpus eius bacillis infectum, quae ubique corporis formam, cui tuberculum est nomen additum, excitare solent ». Eam fusius stabilire aggressus est Ralph Hermon MAJ0R,. Dis~ase and destiny. Preface by Logan Clending, New York 1936; germanice prodiit: Ein· Arzt erziihlt Kulturgeschichte, Berlin 1936 (1937?): quod opus, nisibus non obstantibus, inspi– cere nequivimus; demum hanc theoriam novis auxit rationibus: J. STREBBL, Diagnose des Augenleidens des hl. Franziskus von Assisi. Ein Beitrag zur Behandlung der Augenleiden im Hochmittelalter, in Klinische Monatsbliitter für Augenheilkunde 99(1937) 252-260, 252s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz