BCCCAP00000000000000000000827

126 OCTAVIANUS A RIEDEN tionem daemonis, aegritudinem ac pulvinar qua machinationis suae· instrumenta callide adhibentis, excludere intendamus 96 • Adumbretur quoque oportet indicium autobiographicum, S. In- stitutoris Epistola ad Capitulum traditum, ubi ille profitetur: « In multis offendi mea gravi culpa, specialiter, quia Regulam, quam Domino promisi, non servavi, nec Officium [divinum], sicut Regula praecipit, dixi sive negligentia sive infirmitatis meae occasione sive quia ignorans sum et idiota » 97 • Auctores non semel propugnaverunt Pauperculum has litteras ad Capitulum generale Pentecostis 1224 (2 iunii) direxisse, quia aegrotans eidem interesse non valuisset 98 • Alibi sententiam iam excludere nisi sumus asseverantes illo anno ob Regulae bullatae praeceptum Capi– tulum generale eveniri non potuisse 99 • Adiungere liceat, quod Epistolae ortum ad tempus 3 decembris 1224 posterius reponere necesse est, quia Franciscus in ea confratres monet, ut in singulis locis « una tantum Missa celebretur in die » 100 • Porro nostratibus Honorius III nonnisi 3 decembris 1224 indulsit, ut in locis et oratoriis suis cum altari portatili Sacrum facerent1º1. Propterea confessio Sancti certo tempus stigmatum susceptionem posterius respicit. Complementi causa hic denuo brevissime significamus testimonia, quibus Franciscus ad montero Alvernae pergens ob corporis debili– tatem prius, uti videtur, equo, postea asino vehens perhibetur. Fon-· tibus anonymis concorditer affirmantibus iumentum admisit solum– modo maxima compulsus necessitate. Praeterea alliciens enarratio, quam Celanensis de falconis Nostro cum familiaritate, in monte mysticae crucifixionis habita, tradit, simul pandit illum quadragesima durante crebro infirmitatibus afflictum esse. Traditur nimirum in Thomae de Celano Vita altera: « Cum B. Franciscus, adspectum et colloquium hominum more solito• 96 Notetur analogía inter factum impugnationis Romae habitum et eventum hic descriptum: cf. supra, adn. 86-88. 97 Opuse., 105. os Cf. v.g. W. GoETZ, Die Quellen zur Geschiehte des hl. Franz von Assisi, Gotha 1904, 30s; F. VAN DEN BORNE, Voornaamste feiten, 294, sententiae parum favet K. EssER-L. HARDICK, Sehriften, 29s, existimantium Capitulo illo Fratres cuiusdam provinciae italicae coactos esse. 99 Cf. Stigmatum suseeptio, in Coll.Frane. 34(1964) 22. 100 Opuse., 104. 101 Cf. Bullarium franciseanwn : J.H. Sbaraglia, O.F.M.Conv., I, Romae 1759, 20; Litterae apostolicae a verbis incipiunt: Quia populares tumultus. Privilegium his exprimitur· verbis: « .. .indulgemus, ut in locis et oratoriis vestris cum viatico altari possitis Missarum solemnia et alia divina Officia celebrare, omni parochiali iure parochialibus Ecclesiis reser-· vato » (20b). Cf. de momento huius privilegii: BuRKHARD MATHIS [A WoLFENSCHIESSEN], O.F.M. Cap., Die Privilegien des Franziskanerordens bis zum Konzil van Vienne (1311) im Zusam-· menltang mit dem Privilegienrecht der friiheren Orden dargestellt, Paderborn 1928, 60s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz