BCCCAP00000000000000000000827

122 OCTAVIANUS A RIEDEN de Podio seu probabiliter ad Poggio Bustone, et quidem iuxta Spe– culum perfectionis in alio (scilicet non 1220) quadragesimae tempore, morabatur 82 • Quo anno autem narrata acciderint, e nullo elemento secure infertur. Quoniam hepatis inertia (cirrhosis?) apud Paupercu– lum eo iam progressa exhibetur, ut ille cibos oleo inassatos conco– quere iam non valeret, pro eventu tempus post illius reditum ex. Oriente (1220) versimilius esse apparet 83 • Hinc per exclusionem 8 ~ vel 1221 vel 1222 quandam veritatis speciem praeferunt. Cum in fontibus anonymis modo relatis statim addatur aestima– tio, mirum Nostri animi candorem illustrans, ibídem narrata in ea– dem eremo eademque quadragesima obvenisse videntur. Nam Guar– diano, pellem vulpinam subtus tunicam suam consuendam « propter infirmitatem splenis et stomachi frigiditatem » offerenti, Sanctus haec respondit : « Si vis, ut habeam intus ad tunicam pellem íllam, facias mihi poni quandam petiolam illius pellis de foris et consui ad tunicam in testi– monium hominibus, quod ego habeo pellem interius » 80 • Licet testimonia superius examinata anno certo accenseri ne– queant, tamen rationibus utcumque roborare nisi sumus, quod hos eventus non immerito in thema nobis propositum inclusimus. Texti– bus adductis insuper clariore luce collustratur opinio, quod S. Fran– cisci infirmitas praecipua febris malarica fuit. 7. - De morbis S. Francisci inde ab anno 1223 ingravescentibus Post arduam Regulae definitivae compositionem S. Institutor in Urbem perrexit, cum cardinali Hugolino, Ordinis protectore et futuro s2 Cf. adn. 80. 83 De infirmitate cirrhosis hepatis cf. descriptionem a SEGAT0RE-Pou, Dizio11ario medico, 241b-242b, 241b: « É una grave malattia cronica cliffusa del fegato, che comporta da un lato un processo proliferativo del tessuto connettivale di sostegno (stroma) dell'organo, che poi volge a retrazione sclerotica; dal!'altro un processo di degenerazione e distruzione del!e cel– lule specifiche funzionanti del fegato ». Inter morbi causas etiam malaria chronica recensetur (ibid.). - Lector forsitan miratur, quocl Fratres Pauperculo cibos lardo conditos praeparabant, qui ac\eps difficilius olivae olio concoquitur. Attamen pernotum est cibaria adipe vegetali assata hepatis morbo affectis magis infensa exstare quam ea adipe animali condita. 84 Per exclusionem dicimus, quia Noster in hieme 1220 ve! ineunte 1221 ad S. Mariam de Portiuncula decumbebat (supra, 5b); anno 1223 commoratio prius in eremo reatina de Fonte Colombo, dcin de Grcccio adsignanda cst (cf. infra, 7). Nihilominus ratiocinium nos– trum ccrtitudinem non obtinet, quia Noster etiam ad tempus eremitoria praefata cum illo de Podio commutare potuisset. Quoniam insuper 1225/6 iterum in valle reatina degebat, nec annus 1225 peremptorie excluc\i valet. 8 5 Spec. perf., c.62, n.7-9 : Sabatier, 174: " ...tune erat magnum frigus »; responsum citatum clesumpsimus e Leg. ant., n.40 : Delorme, 24. - 2 Ce/ 130 : 206 eadem tradit, antequam de gestis in eremitorio ele Podio agit. - Cf. etiam: Stigmatum susceptio, 33(1963) 405.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz