BCCCAP00000000000000000000827
DE INFIRMITATIBUS S. FRANCISCI ASSISil.lNSIS 121 Fontes antiqui mm1me insinuant annum, quo Pauperculus in eremi– torio S. Urbani, vulgo Speco di S. Urbano seu di Narni, decumbebat. Desunt omnino rationes internae, quibus tempus accuratius aestimari posset. Quoniam vero de siti acerrima sermo est, quam praeter alias causas, vehemens febris stimulat, haud improbabile est morbum praedictum malariae accessionem fuisse. Tune eventus verisimiliter vel inter 1216/7 et 1219 vel post illius reditionem ab Crucesignatorum expeditione (1220) reponendus est 79 • Alia relatio offertur, compendiose per Celanensem, fusius a duo– bus fontibus anonymís, Nostri morbum anno difficulter accensendum delibans: « Similiter, alio tempore [scilicet non eo anno, quo Assisii e febri quar– tana convaluerat], cum in quodam eremitorio comedisset in quadra– gesima sancti Martini cibaria condita cum lardo, propter infirmitates suas, quibus oleum erat nimis contrarium, finita quadragesima, cum praedicaret magno populo, in primo verbo praedicationis dixit illis: 'Vos venistis ad me cum magna devotione, credentes me esse sanctum hominem, sed Deo et vobis confiteor me in hac quadragesima come– disse cibalia condita cum lardo'. - Immo etiarn quasi semper, curn comedebat apud aliquos saeculares vel fiebat sibi a Fratribus aliqua consolatio corporalis, propter infirmitates suas, statim in domo et extra domum coram Fratribus et saecularibus ignorantibus illud dicebat manifeste: 'Talia cibaria comedí'. Nolebat enim occultare hominibus, quod erat Domino manifestum » 80 • E propositis pro tempore determinando haec tantum resultant quod scilicet S. Fundator pro ieiuniis « a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale » 81 in eremitorio, secundum Celanensem in eremo disceptanda non est nobis immorandum. De natura aegritudinis haec habet: « ... dum mo– lesta illa cruciaretur febre superveniretque intensus stomachi dolor, naturae defectum sen– tiens, vini vasculum poslulavit ». Affirmatio ista probabilitate non caret. CL denique: [G. MANCIN:I, O.F.M.J, Lo Speco di Narni luogo inedito di S. Francesco, [S. Maria degli Angeli 1960], spec. 10, 26s, 28s, et Stigmatum susceptio, 34(1964) 14. 7!l Cf. supra, 4, 5 ab. so Spec. perf., c.62, n.1-4 : 173s, necnon eadem apud: Leg. ant., n.40 : Delorme, 24; 2 Cel 131 : 207 vero haec habet: « Tempore quodam apud eremitorium de Fodio, circa Nati– vitatem Domini, magno populo ad praedicationem vocato, tali prologo exorsus est: 'Vos cre– ditis me hominem sanctum et ideo devote venistis. Sed fateor', ait, 1 vobis, tota hac quadra– gesima cibaria lardo condita comedí'. Siegue frequenter voluptati imputavit, quod prius in– firmitati concesserat ». s1 Ieiunium istud praescriptum est a Reg. non bull., c.3 : Opuse., 29, et Reg. bull., c.3 : 66. - In fontibus anonymis ieiunium a S. Martino nuncupatur, quia praeceptum Nostri, uti videtur, inspirabatur a ieiuniis Adventus, in media aetate apud quosdam Ordines et in aliquibus regionibus observatis, quae cum festo S. Martini incipiebant. Cf. A. PARRA HERRERA, O.C.D., Legislación eclesiástica sobre el ayuno y la abstinencia, Washington 1935, 59-62; F. CABROL, 0.S.B., Jeunes, in Dict.Arch.Lit. VII/2, 2492s; L. ÜLIGER, 0.F.M., Expositio quatuo1• Magistrorum super Regulam Fratrum Minorum, Romae 1950, 179 (loci paralleli in aliis regu– !is Ordinum praeexsistentium); aliam bibliog. attulimus in Stigmatum susceptio, 34(1964) 26 adn. 190.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz