BCCCAP00000000000000000000827

120 OCTAVIANOS A RIEDEN :in Hispaniam pedes perfecit. Malariae impetum vero magna proba– bilitate anno 1216/7 subiit 76 • 6. - De infirmitatibus tempore determinato difficulter adsignandis Quibus praelibatis quaedam primaevorum fontium testimonia considerare necesse est, quae peculiaria obstacula tempori determi– nando obiciunt. Prius adducemus atque perpendemus textum auto– biographicum, S. Francisci Epistola ad fideles traditum: « Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et administare odorifera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod perso– naliter propter infirmitatem et debilitatem corporis mei non possum singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Do– mini nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus Sancti, quae 'spiritus et vita sunt' » (Jo 6, 64). Quia harum litterarum tenor in pluribus congruit cum Regula non bul– lata, quidam putant S. Franciscum eas versus annum 1221 cuidam secretario dictasse. Verumtamen oblivioni ne mandetur, quod Regula non bullata diuturnam evolutionem subiit, ita ut pro tempore alterius scripti eruendo magna cum cautela adhiberi debeat. Corporis infirma valetudo ac virium magna remissio utique anno 1221 facile aptantur, quin tamen anni priores penitus excludantur 77 • Adhuc maiori impedimento via praecluditur ad annum invenien– dum, quo Pauperculus iuxta Thomae de Celano Tractatum de 1ni– raculis morbo gravissimo intentatus sit. « Tempore, quo apud eremum Sancti Urbani aegritudine gravissima laborabat, cum vinum ore languido postularet, nihil de vino quod sibi daretur respondetur adesse. Iubet sibi aquam afferri et allatam crucis signaculo benedixit. Mox in alterum usum transiens elemen– tum, saporem proprium exuit, induit peregrinum. Vinum efficitur optimum, quod fuerat aqua pura; et quod paupertas non potuit, sanctitas propinavit. Ad eius gustum tanta facilitate convaluit horno Dei, ut mirae sanationis mira illa conversio causa foret et mirae conversionis mira sanatio testis esset » 78 • 7 G Cf. supra, l, 3, 4. - Adnotassc iuvat, quod Paupcrculus in hac infirmitatc hospitiurn Guidonis II (supra, 4) non admisit; etenim 1 Cel 52 : 40 affirmatur: « introivit Assisii civi– tatem. Cumque pervenissct ad portam civitatis... "· Quod progressione Fraternitatis interca obtenta explicatur. Eodem anno (1220) nimirum vicarius generalis domui ampliori erigendae prospexit (cf. supra, adn. 41). Veritate testimoniorum anonymorum praesupposita, ista sibi contradicere videntur, curn affirmant Nostrum morborum curam cxclusisse (cf. supra, adn. 75). 77 Opuse., 87. - Pro opinionc adumbruta cf. v.g. K. Essr:R- L. HARD1CK, Die Sclzriften des lzl. Franzisklls "º" Assisi, Werl/Westf. 2 1956, 46; pro evolutione Reg. non bullatae cf. inter ceteros: L\URENTIUS CASUTT [A PALERA], A/teste Lebensform, passim. ,s 3 Cel 17 : 280; brevius iam invenitur in 1 Cel 61 : 47. Eadem prorsus proferl S. Bo– NAVENTURA, Leg. mai., c.5, n.10 : 581. - L. WADDING, Annales s¡, 172 eventum an. 1213 adsig– nat. Quoniam vero nullo testimonio fontium innititur, in temporis determinatione illius"

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz