BCCCAP00000000000000000000827
118 OCTAVIANUS A RIEDEN hominem et alii, qui meo exemplo saeculum derelinquunt et intrant Religionem Fratrum et vitam. Sed Deo et vobis confiteor, quoniam in ista mea infirmitate comedi carnes et brodium carnium conditum'. Et coeperunt fere omnes plangere ex pietate et compassione ipsius, maxi– me quia tune erat magnum frigus et tempus hiemale et nondum erat a febre quartana liberatus » 71 • E textibus praevie adductis prius tempus, quo actio symbolica accidit, determinare fas est. Terminus a quo nimirum patet eo quod nomen Petri Catanii, Fundatoris iam vicarii, occurrit. Sanctus quippe illi munus praefatum commisit in Capitulo Pentecostis 1220. Termi– nus ante quem vero determinari potest e morte Petri, qui 10 martii 1221 in coenobio Portiunculae defunctus est 72 • Quoniam Assisiensis coram adstantibus confratribus et concivibus se ieiunii quadrage– .simalis praeceptum transgressum esse confitetur, tempus ulterius coarctari potest. Agitur nimirum vel de ieiuniis « a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale Domini » anni 1220, vel « ab Epiphania ... usque ad Pascha » anni 1221 (a 6 ian. usque 11 apr.) 73 • Cum insuper in fontibus sermo sit de « hiemali tempore » infirmitas mensibus vel novembris et decembris vel ianuarii et februarii adsignanda est. Morbum autem quod attinet, hagiographi eum nomine f ebris quartanae exprimunt, quo scilicet illud febris intermittentis genus designatur, cuius incursus post 72 horas seu 3 dies renovatur quod- 71 Leg. ant., n.39 : Delorme, 23; Spec. perf., n.61 : Sabatier, 169-172 (textus parallelus); S. BONAVENTURA, Leg. 1nai., c.6, n.2 : 582s: <~ Accidit semel, ut infirmitatc gravatus, rigorem abstinentiae pro recuperanda sanitate modicum relaxasset. Viribus autem corporis utcumque resumptis, verus sui contemptor ad propriae carnis animatus opprobrium: 'Non est', inquit, 'conveniens, ut populus abstinentem me credat et ego e contrario carnaliter reficiar in occulto'. Surrexit propterea ... et in platea civitatis Assisii populo convocato, solemniter -cum Fratribus multis, quos secum adduxerat, maiorem introivit ecclesiam funeque ad collum ligato, nudum cum femoralibus solis in oculis omnium se trahi praecepit usque ad Japidem, in quo malefactores puniendi consueverant collocari [i.e. in platea maiore ante palatium municipii]. Super quem conscendens, licet quartanarius esset et debilis, acerbi frigoris tempore cum multo vigore animi praedicavit audientibusque cunctis adseruit se non tam– quam spiritualem honorandum fore, quin immo tamquam carnalem et glutonem ab omnibus contemnendum ». - Narrationem, etsi breviorem, iam exhibuit: 1 Cel 52 : 40: « Accidit namque quadam vice, cum infirmitate gravatus aliquantulum pullorum carnium comedisset, re– sumptis utcumque corporis viribus, introivit Assisii civitatem. Cumque pervenisset ad portam civitatis, praecepit cuidam Fratri, qui cum eo erat, ut funem eolio eius ligaret et sic eum quasi latronem per totam traheret civitatem, voce praeconis clamans et dicens: 'Ecce, videte glutonem, qui impinguatus est carnibus gallinarum, quas vobis ignorantibus, manducavit' ». - Cf. etiam Leiden Christi, 358 (70). 72 Uti desumitur a lapide antiquo, dextero parieti externo praefati sacelli apposito: « ANNO D.NI MCCXXI VI ID. MARTII CORPUS FR. P. CATANII QUI HIC REQUIESCIT MIGRAVIT AD DOMINUM ANIMAM CUIUS BENEDICAT DOMINUS. AMEN» (A. FORTINI, Nova vita l/2, 140 adn. 3; cf. idem, II, 276-280). 73 Reg. 1wn bull., c.3 : Opuscula S. Patris Francisci Asisiensis, Ad Claras Aquas "1949, 29 [= Opuse., 29]. - Jordano a Giano, O.Min., affirmantc (Chronica, n.17 : H. Boehmer, 17s), S. Franciscus in Capitulo Pentecostes 1221 (30 maii) « tune debilis erat; quiquid ex parte sui Capitulo dicendum erat, frater Helyas loquebatur et B. Franciscus sedens ad pedes fratris Helyae traxit eum per tunicam ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz