BCCCAP00000000000000000000827
112 OCTAVIANUS A RIEDEN tissime susceptae 5 1, lacrimarum profusio, quantum ubera ac diutur– na, caecitatem oculorum minime causat, sed vel coniunctivitem pan– dit vel e animi gravi affectione oritur 52 • Caeterum in duplici addi– tione ad quendam Speculi perfectionis codicem haec signanter dicta apponuntur: « Nota, quod B. Franciscus non fuit passus hanc infirmitatem oculo– rum, de qua pluries fit mentio hic, propter effusione[m] lacrimarum, sicut quidam putant et adserunt, cum eius lacrimae potius fuerunt impinguentes et laetificantes animam et corpus quam adurentes et aflligentes, maxime post debitam purgationem animae a peccatis. Sed infirmitatem ipsam concepit quando ivit ultra mare ad Soldanum ex vehementissimo solis ardore » 53 • Henricus Abrincensis (t ca. 1272), qui et in aliis carminis heroici sui partibus se medicae artis expertum ostendit, oculorum Pauperculi aegrotationem vivide delibat: « Frontis et insignes gemmas animaeque fenestras / Obturant nubes, perturbant nubila, nervum / Scilicet opticum dolor intollerabilis an– git; / Cacochymis 54 pupilla rubet densataque visum / Palpebra de– format, aciesque molestia torquet. / Invitat dolor ipse manus, digi– tique medelam / Dum praebent, adimunt; est namque venenifer ille / Tactus, et intendens etiam nocumenta iuvando. / Hoc etenim virtus visiva remittitur, ex quo / Incipit esse frequens, palpebrarumque medulla / Prurit, et inficitur tunicae septemplicis humor. / Ille dolens, ultra quam posset credere quisquis / Non sentiret idem, patienter sus– tinet omnem / Corporis accidiam: divinaque ne videatur / Nolle flagella pati, medicas adhibere recusat » 55 . Licet eximius poeta nec de visu nec a medico Pauperculum cu– rante circa morbum certior redditus sit, inflammatio oculorum dex- " Cf. Stigmatwn susceptio, 33(1963) 260-263. s2 « Se la lacrimazione e piu intensa ne! pianto per moti interni dell'animo ...e quando 1a mucosa congiuntivale dell'occhio e stata offesa ed infiammata (congiuntivite) da cause esterne irritanti quali fattori prefrigeranti, gas lacrimogeni, ecc., pero essa avviene anche normalmente, pur se in modo lento e quindi insensibile... La secrezione lacrimale da parte delle rispettive ghiandole lacrimali e disciplinata da! simpatico cervicale... » (L. SEGATORE - G.A. PoLI, Dizionario medico, 679a). - Cf. etiam: Th. CoTELLE, S. Fram;:ois, 175; L. GUALINO, Uomo, 95; TALBOT, La cécité de saint Fran9ois, in Am.St.Fran9. 3(1937) 85s, medicus ophthalmicus, affirmat: « Le role, antérieurement prété, dans l'étiologie du trachome [cf. infra], aux agents physiques: sable, fatigue, chaleur, !armes, etc., est controuvé » (85). 53 Spec. perf., c.115 : Sabatier, 325 adn. 61 necnon L. LEMMENS, Extractiones de Legenda antiqua (Documenta antiqua franciscana, 3), Ad Claras Aquas 1902, 70s adn. l. Quae addi– tiones exhibentur a: Siena, Bibl.Com., cod. F.XI, 15 (saec. XIV/XV) atque a: Roma, Conv. S.Isidoro, cod. 1/184, f.64r (saec. XIV/XV). De ms. priore cf. etiam SABATIER 1 Le Speculunz perfectionis... 11: Étudc critique, Manchester 1931, 23-28, 26. Cf. etiam supra, adn. 39. 54 A verbo graeco xaxóxup.o<:; = malis et vitiosis humoribus plenus; hic humores mali et corrupti; ""'"ºXu¡,.ia = redundantia vitiosi humoris. 55 HENRICUS ABRINCENSIS, Legenda versificata, lib. 12, VV. 70-84 : Anal.Franc. X, 479s; cf. etiam M. BIHL, Legenda versificata, 29; cf. etiam supra, adn. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz