BCCCAP00000000000000000000827

DE INFIRMITATIBUS S. FRANCISCI ASSISIENSIS 111 1262), annalium scriptore tantum adumbrata, fuerit, nullibi significa– tur. Maioris vero momenti est, quod duplici Speculi perfectionis redactione concorditer proponitur : « Cum B. Franciscus per longum tempus habuisset (et habuit usque ad diem mortis suae) infirmitates hepatis, splenis et stomachi, et a tem– pore, quo fuit in ultramarinis partibus ad praedicandum Soldano Babyloniae et Aegypti, habuisset infirmitatem maximam oculorum propter multum laborem ex fatigatione itineris, quia in eundo et re– deundo sustinuit magnum calorem, noluit tamen inde habere solli– citudinem, ut faceret se curari de aliqua illarum infirmitatum, licet a suis Fratribus et a multis pietate et compassione ipsius rogatus inde fuisset, propter ferventem spiritum, quem habuit ab initio suae con• versionis ad Christum; quia propter magnam dulcedinem et com– passionem, quam quotidie attrahebat de humilitate et vestigiis Filii Dei, quod erat amarum carni, pro dulci sumebat et habebat. Immo etiam de doloribus et amaritudinibus Christi, quas pro nobis tole– ravit, in tantum quotidie dolebat et pro ipsis interius et exterius se affligebat, quod de suis propriis non curabat » 49 • Aliam prorsus causam oculorum morbi penes S. Fundatorem signat S. Bonaventura, scribens: « Et quoniam Agnum, sine macula crucifixum, non est possibile homini, carnis infirmitate circumdato, sic perfecte sectari, quin aliquas con– trahat sordes, ideo [Franciscus] documento certo firmabat, eos qui perfectioni vitae invigilant, quotidianis debere se lacrimarum emun– dare fluentis. Licet enim adeptus iam esset cordis et corporis puri· tatem: mirabilem, non cessabat tamen lacrimannn imbribus iugiter oculos expiare mentales, corporeorum luminum non ponderando iactu– ram. Cum enim ex continuo fletu infirmitatem oculorum incurrisset gravissimam, suadente sibi medico, quod abstineret a lacrimis, si cor– porei visus caecitatem vellet effugere, vir sanctus respondit: 'Non est, frater medice, ob amorem luminis, quod habemus commune cum muscis, visitatio lucís aeternae repellenda vel modicum, quia non spiritus propter carnem, sed caro propter spiritum beneficium lucis accepit'. Malebat siquidem corporalis visus lumen amittere quam lacrimas, quibus oculus mundatur interior, ut Deum videre valeat, repressa devotione spiritus impedire »5°. Quidquid sit de vi historica huius narrationis tardioris, orete– nus nonnisi traditae et a S. Bonaventura materiam colligente liben- 49 Leg. ant., n.37 : Delorme, 22 et Spec. perf., c.91, 1-3 : Sabatier, 267. Hunc nexum causalem inter iter orientale et oculorum morbum Thomas de Celano nullibi innuit; cf. 1 Cel 98, 99, 101, 105 : 75, 76, 78s, 81; 2 Cel 34, 44, 64, 92, 93, 96, 126, 166, 215 : 151, 158, 169, 184, 185, 187, 204, 227, 254. Qui fontium loci omnes tempus posterius respiciunt. 50 S. BoNAVENTURA, Leg. mai., c.5, n.8 : 580; cf. etiam ídem, Sermo V de angelis, n.2 : Op. om. IX, 625s, necnon: Sermo 1 de S. Maria Magdalena, n.2 : 557a: « Et B. Fran– ciscus flevit in tantum, quod medid dixerunt ei, ut desisteret flere, aut excaecaretur; et excaecatus est per lacrimas ». - Quod verba THOMAE DE CELANO, Leg. ad usum chori, n.12 : 123: « iam caecus oculis prae multitudine lacrimarum >> spectat, cf. ibid., 720; sunt eniin spuria.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz