BCCCAP00000000000000000000827

ÜCTAVIANUS A RIEDEN, 0.F.M.Cap. DE INFIRMITATIBUS S. FRANCISCI ASSISIENSIS INDE A IUVENTUTE USQUE AD STIGMATUM SUSCEPTIONEM Signiferorum historiam perscrutantes viri eruditi non immerito ·statuunt istorum fere orones inde a iuventute variis arcanisque mora bis laborasse 1 • Quia alibi elucubrationem de mystica S. Francisci crucifixione vulgare incepimus 2 , opportunum ducimus problema in– firmitatum suarum enucleatius dilucidare. Eo consilio, quod nobis .constituimus, plane explicatur, cur thema tractandum intra hos tem– .poris terminas cohibeamus. Methodus vero quam sequemur ab ea dissertationis dictae minime differet, quatenus nimirum propositum luce fontium saeculi XIII simus illustraturi, quin tamen testimonia posterioris aevi penitus neglegamus. Quoniam inceptum nostrum non solum historiae campum, sed insuper medicinae disciplinam spectat, plurium medicorum scripta de hac re prolata sedule adhibebimusª. l. - De aegritudine S. Francisci ante conversionem suam habita Iam vero biographi primaevi concorditer referunt de gravi diu– turnoque morbo, quem Assisiensis tempore iuventutis suae contraxit. In V ita prima Thomas de Celano haec habet : 1 F.L. SCHLEYER, Die Stig,natisation mil den Blut,nalen. Biographische Auszüge und ·mediiinische Analyse, Hannover 1948, 105s: « Eine in psychischer u. somatischer Hinsicht 'norrnale' Anamnese hat kcine Stigmatisierte, deren Lebensgeschichte genauer bekannt ist; .ein ocler mehrere griibere psychische ocler korperliche 'Traumen' in der J ugend sind oftmals. nachzuweisen. Auch in ihrem spateren Leben ist keine als unauffallig zu bezeichnen ». - « In der Regel klagen die Stigmatisierten wahrend ihres ganzen Lebens immer wieder über, heftige Schmerzen der mannigfachsten Lokalisation... Diese Schmerzen, die aus dem Bilde .der Stigmatisation nicht wegzudenken sind, haben indes offensichtlich keine organische Ur-· sache, so dafi sie nach medizinischcm Drauch cbcnfalls als 'psychogcn' zu definieren sind... 'Rfüselhafte Krankheiten', d.h. aber: Krankheiten ohne organischen Befund (und ihre. pliitzliche Heilung) sine\ überhaupt typisch für die leidenden Stigmatisierten » (107). Cf. ,etiam: R. BroT, L'énig,ne des stig,natisés, Paris 1955, 66 (« une sorte de musée pathologique »). 2 De S. Francisci Assisiensis stig,natum susceptione. Disquisitio historico-critica luce; testi,noniorum saeculi XIII, in Coll.Franc. 33(1963) 210-266, 392-422; 34(1964) 5-62 (continua– .bitur). Jnfra citabitur: Stigmatum susceptio. 3 Minime affirmare audemus nos omnes commentationes· medicas de nostro proposito -vulgatas invenisse. Non semel hi pervestigatores proh dolor non omnia primaevorum fon– "tium testimonia noverunt. Unde explicantur istorum opiniones tam cliversae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz