BCCCAP00000000000000000000823

BIBLIOGRAPHIA MELCHIORIS A POBLADORA (COLLECTA A FELICE A MARETO, O.F.M.Cap.) Praecellentem p. Melchioris a Pobladura operositatem scientifi– cam recensendam aggredientes, aliquid praemittere volumus circa ambitum investigationis nostrae, huius laboris partitionem et singula– rum sectionum momentum. Ad primum quod attinet: 1) omnia et singula scripta computantur a p. Melchiore exarata et singillatim edita; 2) opera edita eiusdem studio cum introductione, criticis adnotationibus et indicibus op– portunis aliaque in hispanicum idioma translata; 3) elucubrationes historicae seorsim editae vel non; 4) descriptiones bibliographicae. Excipiuntur articuli data occasione in ephemeridibus nationalibus simplicique vulgationis fine editi nec singulariter exhibentur schedae innumerae pertractatae in Bibliographia Franciscana quatenus nimis arduum opus et minus utile, cum sufficiat hucusque p. Melchiorem a Pobladura eiusdem Bibliographiae auctorem praecipuum dicere; nec necessarium duximus singula argumenta enumerare de quibus idem disseruit in encyclopaediis, quae auctorum indice carent, sed tantum collaborationem indicare. Opus autem nostrum bibliographicum in sex dividitur sectiones, quarum prior complectitur Monumenta historica Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum aliaque opera p. Melchioris peculiari studio edita; altera, versiones et introductiones operum aliorum auctorum; tertia, opera historica et varii generis elucubrationes quae p. Mel– chiorem auctorem habent; quarta, eiusdem studia biographica; quinta, descriptiones bibliographicas; sexta denique, recensiones quae prae– sertim in commentario periodico Instituti, scil. Collectanea Franci– scana vulgatae sunt. Prioris sectionis maximum pretium est in desideratissima edi– tione Monumentorum de origine Capuccinorum familiae, quae tum finem aedificationis habent cum ostendendi legitimitatem et spiritum eiusdem sodalicii. Licet prophetismum et auctorum nimium affec– tum erga propriam communitatem redoleant, admodum tamen con– tulerunt et conferre possunt in obiectiva historia congregationis Capuccinorum intelligenda et conficienda. Bonarum insuper littera-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz