BCCCAP00000000000000000000821

CONVENTUS S. FRANCISCI RAGUSII 445 niuntur 256 sermones de sanctis, sequuntur sermones dominicales ab Adventu, in quolibet dominica plures, sed aliqui incompleti1 55 • Inter alia inveniuntur Statutum Jadrae (saec. XV); Capitolare del– la Dogana Grande; Breviarium Romano-Seraphicum (saec. XIV-XV); Kalendarium Moschoviticum; Dictionarium latino-ruthenicum; J.D. Scoti, Super quartum Sententiarum (saec. XV); Synodus Dioecesana Stagnensis an.1713; P. Gregorii Budisaljié, O.P., Expositio super 3. et 4. Dist. de Consecratione (saec. XVI); Dictionaria italico-illyrica, etc. etc. Pro catalogo centrali Academiae, quae Zagrabiae sedero habet, factae sunt descriptiones 137 incunabulorum, quae in bibliotheca servantur, quibus J. Badalié usus est pro compilatione et elaboratione operis Incunabula quae in populari Re Publica Croatia asservantur 156 • Non est possibile opera et editiones auctorum franciscanorum breviter enumerare, qua de re lectorem ad opus relatum remittere debemus 157 • Inveniuntur editiones operum Astesani de Astí, Angeli de Clqvasio, Nicolai de Auximo, Bartholomaei Anglici de Glanvilla, S. Bo– naventurae, J oannis Duns Scoti, Ubertini de Casali, Petri Dorbelli, J. Bapt. de Trovamala, Petri Tatareti, Roberti Caracciolo, Francisci Mayronis, Nicolai de Lyra etc. Archivum Provinciae olim Ragusinae et archivum musicae ordi– nata sunt et pro longe maiore parte librorum (plusquam 40.000) et ephemeridum exsistit catalogus recenter exaratus, quae omnia investi– gatores scientificos ad studia peragenda invitant. Dum itaque hisce lineamentis, quae per summos quasi apices con– cinnavimus ad fidem documentorum et ad fidem studiorum recen– tiorum finem imponimus, sincere fatemur decursu pervestigationis non paucas nec faciles difficultates nobis occurrisse, quas superare et solvere oportebat; neque proinde praesumere possumus, hoc primum conarnen historiae conventus suis imperfectionibus undequaque ca– rere; attamen si disquisitio nostra, hisce non obstantibus, aliquan– tulum lucís ad meliorem cognitionem condicionum, vicisitudinum at– que complexae activitatis conventus S. Francisci in civitate Ragusina (Dubrovnik) pro Ecclesia, Ordine et natione catholica croata con– tulerit, iam operae laborisque pretium abundans obtinuimus. 155 Cf. BRLEK, Rukopisi, n.190, p.180-183 et JOHN DE LA ROCHELLE, O.F.M., Eleven Marian Sermons, edited by Kilian F. Lynch, O.F.M., Paderborn 1961. Cf. M. BRLEK, Tri rukopisna lwdeksa iz dubrovacke pro!ilosti, in Anali Hist.Inst. u Dubrovniku III, Dubrovnik 1954, 135-147. 15r, J. BADALié, lnkunabule u Narodnoj Republici Hrvatskoj, Zagreb 1952. 157 Op. cit., 244 sub titulo: Knjii.nica Male braée (Franjevacki samostan) [MB] inveniun– tur numeri incunabulorum bibliothecae Fratrum Minorum in libro descriptorum. MMP I - 31

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz