BCCCAP00000000000000000000821
CONVENTUS S. FRANCISCI RAGUSII 439 episcopi Ragusini1° 3 , quorum aliqui Provinciae et conventus Ragusini filii fuere. De aliis episcopis investigationem omittimus, quia atten– tionem specialem illis qui in locis et pro locis Terrae Sanctae tempo– ribus difficillimus adlaboravere, praebere intendimus. De fratribus in Terram Sanctam peregrinis nil certe exponere possumus, praesumere vero tales saltero non defuisse, sequendo exemplum S.P. Francisci, B. Aegidii aliorumque primae generationis franciscanae sodalium 104 . E Necrologio tamen aliquorum munera et officia in Terra Sancta exercita eruuntur. Pater Antonius Gucetié (Gozze), dictus Regna, ragusinus patricius, an. 1498 guardianus Hie– rosolymitanus electus fuit et ea loca cum laude gubernasse affirma– tur105. A secretis habuit P. Valentinum Bunié 106 . De P. Joanne Gun– dulié (Gondola) Necrologium asserit: « Peregit Terrae Sanctae peregrinationem, in eadem quinquennio com– moratus est, quin et Bethlehemitici conventus guardianus fuit. Suae peregrinationis Historiam italice conscriptam dicavit fratri suo Nicoli– no de Gondula, sub die XV martii an. 1526; et adhuc superest ipsa in Bibliotheca RR. Societatis Jesu, etsi manuscripta » 107 . Roe manuscriptum invenire nobis datum non fuit. Scimus etiam quod P. Benedictus Kotruljevié (de Cotrulli), obdormivit Hierosoly– mis1º8, P. Anselmus Ruskovié in Terra Sancta peste correptus pie obiit 1 º 9 , fr. Nicolaus a Melita, laicus, diu in Terra Sancta commoratus est 110 , fr. Humilis a Slano 11 1, P. Marinus Papa 112 et P. Valentinus a Gravosio 113 triennium ibídem perfecerunt. cf. EUBEL, Hierarchia V, 363; Necr. n.543, p.451, 578); P. Vincentius Lupi (t 2709; cf. EuBEL, Hierarchia V, 363; Necr. n.584, p.455); P. Franciscus M. Sorgo Bobali (t 1800; cf. EUBEL, Hierarchia VI, 387; Necr. n.789 et 745, p.499, 482). 103 P. Angelus Franchi (t 1751), lector iubilatus, Minister Provincia!is, consecratus Romae die 1 febr. 1728 a Benedicto XIII, an. 1729 Ragusii Synodum celebravit. Cf. Constitutiones et Decreta Synodi Dioecesanae Ragusii. .. 1729... a D. Fr. Angelo Franchi, archiepiscopo celebra– tae, Anconae 1730. De eius vita cf. EuBEL, Hierarchia V, 327; Necr. n.675, p.465, 579. - P. Aloysius Spagnoletti (t 1799), doctor iuris canonici, theologus Reipublicae, bis Minister Provincialis, archiepiscopus Ragusinus nominatus die 26 martii 1792. Cf. EUBEL, Hierarchia VI, 351; Necr. n.787, p.497-498. Consecratus erat Romae 9 apr. 1792 a card. de Zelada. 104 Cf. H. DE RoECK, O.F.M., De normis Regulae O.F.M. circa missiones ínter infideles ex vita primaeva franciscana profluentibus, Romae 1961. 100 G. GOLUBOVICH, O.F.M., Serie cronologica dei Rmi Superiori di Terra Santa, Gerusa- Iemme 1898, 38; cf. Chronologia historico-legalis I, 147; Necr. n.47, p.412. 106 Necr. n.50, p.412. 101 Necr. n.64, p.416-417; M. PANTié, op. cit., 103-104. 10s Necr. n.84, p.419. 100 Necr. n.475, p.444. 110 Necr. n.525, p.449. 111 Necr. n.666, p.464. 112 Necr. n.665, p.464. 11s Necr. n.680, p.466.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz