BCCCAP00000000000000000000821

434 MICHAEL BRLEK ingeminata manibus oscula, nemoque recedebat nisi rei aliquid inde auferret. Coepta deinde in frustula abscindi vestis, illamque et secunda et tertia suppleri oportuit » 64 • Pater Seraphinus Gurié (t 1835) « legum ecclesiasticarum ac Constitutionum Ordinis fuit defensor et zelator observantissimus. Totum aetatis tempus piorum libron1m lectioni, orationi, poenitentiae et aliis optimi religiosi operibus inten– tus, consumpsit. Quamquam esset strictioris observantiae et austeri– tatum rigidissimus sectator, erat tamen comes, festivus, omnibus charus aeque ac utilis » 65 • Non desunt et tot alía exempla vitae religiosae, vitae pro bono fi– delium, praesertim tempore calamitatum et pestis immolatae, necnon pii et sancti obitus, quae ornnia biographurn sollertern exspectant. Condiciones tristes populi christiani in paeninsula balcanica vitarn ducentis compellebant et fratres et eorurn Superiores ut illi obviam venirent. Non raro, tarnquarn cappellani legatorurn et legationum Rei– publicae atque coloniarum rnercatorum Ragusinorum in variis civi– tatibus exsistentium, fideles in spiritualibus et materialibus iuva– bant. Alii erant rnissionarii, alii in servitiurn Terrae Sanctae vocati, alii parochi, praesertim in dioecesi Tribunensi. Inter episcopos e gre– mio Provinciae electos, praeter illos qui dioecesirn Stagnensern et archidioecesirn Ragusinam, prope fines imperii Turcarum tune exsisten– tes, rexerunt, fere omnes alii dioecesiurn potestati turcicae subiec– tarum, videlicet Tribunensis et Mercanensis, Antibarensis, Scodrensis, Alexiensis et Scodrensco curam gesserunt. De aliquibus Necrologium simpliciter asserit: « in partibus tur– cicis » obiit 66 , de aliis vero cognoscitur locus et tempus activitatis missionalis : P. Bernardinus a Ragusio, rnissionarius Apostolicus, de– cessit an. 1589 in Transylvania 67 , P. Bonaventura Mandarovié obiit peste an. 1611 Byzantii 6 8, P. Clemens a Terranova, missionarius, an. 1636 Plesice in Hungaria 69 , P. Stephanus Naljeskovié (Nale), missio– narius et parochus an. 1661 Canissae in Hungaria 70 , P. Hieronymus ab Oskorusno, rnissionarius an. 1684 in dioecesi Nicopolitana 71 • Pater Vitalis Andrijasevié (t 1734), cum fratre suo Sardicensi 64 Necr. n.779, p.493-494. 65 Necr. n.852, p.532. 66 Anno 1592 animam Deo reddiderunt PP. Basilius a Popovo, Petrus a Popovo et a. 1593 P. Leonardus a Ragusio: cf. Necr. n.252, 253, 256, p.427; anno vero 1609 P. Antonius de Pile (cf. Necr. 287, p.430). 67 Necr. n.241, p.426. es Necr. n.294, p.430. 69 Necr. n.364, p.434. 10 Necr. n.444, p.441. 11 Necr. n.516, p.448.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz