BCCCAP00000000000000000000821
CONVENTUS S. FRANCISCI RAGUSII 429 minorum de Bossina, pro eius infirmitate, pro medicis et aliis neces– sitatibus de perperis decem » 32 • Post duos annos « in dicto consilio captum fuit quod dentur decem yperperi de bonis communis fr. Iohanni de Padua ordinis minorum sacre theologiae professori in adiutorium emptionis unius bibliae » 33. Respublica etiam fratres ad studia extra Provinciam missos adiu– vabat. In Consilio an. 1397 statutum est quod dentur fratribus Gre– gario et Michaeli Ordinis Fratrum Minorum « civibus nostris in· auxilium eundi ad studendum de foris ad valentia studia de bonis nostri communis yperperos centum... » 34 • Anno 1429 « captum fuit de eundo ad maius consilium pro donando fr. Andreae ragusino nostro, qui fuit in ordine et conventu S. Francisci lector, ex denariis nostri communis, attento quod vadit ad studium Flo– rentiam 35 et quod diligentissime et bene servivit in praedicando, ducatos auri viginti » 36 • Occasione collationis magisterii solemnitates haud parvas expen– sas secumferre solebant, pro quibus fratres ordinarie ad benefactores recurrebant. Supra dicto fr. Michaeli Respublica an. 1407 « in subsi– dium sui magistratus » 250 perperos 37 et fr. Simoni Pticié (Simcho Ptizich) an. 1442 in subsidium « possendi se magistrari facere in sacra pagina » 50 perperos donavit 38 • Exeunte saec. XIV et ulterius in conventu exsistunt magistri S. Theologiae et de P. Andrea de Ragusio expresse affirmatur: « fuit in ordine et conventu S. Francisci lector ». Talis studii, cum omni pro– babilitate an. 1462, formalis et stabilis organisatio confirmatur testi– monio Waddingi 39 et P. S. Dolci-Slade, qui de P. Philippo de Ragusio, Vicario Bosnae, asserit: « In nostro D. Francisci Rhacusino Coeno– bio, tum Philosophicum, cum Theologicum Studium deinde erexit... » 40 • s2 Reformationes, XXIX ( 1390-1392) f.5v. 33 Ibid., f.31. 34 Reformationes, XXX ( 1395-1397) f.144v. 35 Cf. BRLEK, De evolutione, 42, n.137. as Acta Minoris Consilii, IV (1426-1429) f.242. 37 Reformationes, XXXIII (1407-1411) f.207v; cf. et f.30. 38 Acta Maioris Consilii, VII (1442-1445) f.67. Cf. Acta Minoris Consilii, V (1430-1432) f.120v. De studiis et gradibus academicis fr. Simonis Pticié in Studio Patavino obtentis cf. Acta graduum academicorum Gymnasii Patavini ab an. MCCCCVI ad an. MCCCCL cum aliis antiquioribus in Appendice additis. Iudicio historico collecta ac digesta curantibus Caspare Zonta et Johanne Brotto, Patavii 1922, n.753; bacca!. theo!. 1734, 1735, 1756, 1775, 1785, 1786, 1787; lic. theo!. 1801, 1818; doct. theol. 1819, 1821, 1844. 39 L. WADDING, Annales Minorum XIII, Ad Claras Aquas 1932, p.289 ad an. 1462. 40 D01c1-SLADE, Monumenta historica Provinciae Rhacusinae 37, § XXI. MMP I - 30
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz