BCCCAP00000000000000000000821
332 G. G. MEERSSEMAN de Observancia in locis ubi morantur, visitando eadem die suam ec– clesiam ac si ingrederentur ecclesiam principalem; et hoc possunt eciam sorores s. Clare ac fratres et sorores Tertii Ordinis viventes sub cura vicariorum, dicendo in eorum ecclesiis quinquies Pater noster et totidem Ave Maria et in fine cuiuslibet Gloria Patri, ac si in diebus suis visitarent loca in Urbe, ubi tales indulgencie consequuntur. Quod eciam possunt servitrices sororum ab extra: Sixtus quartus. Quod prius fuit concessum fratribus, visitando septem títulos ecclesiarum, in suis ecclesiis dicendo septem psalmos penitenciales cum letaniis, per privilegium 24 • 20) Indulgencias predictas et alias quas habent fratres in locis suis, pos– sunt lucrari confessores monialium et socii eorum in ecclesiis, ubi esse contigerit, et etiam servitrices earum. Similiter fratres nostri, quando mittuntur per obedientiam, easdem possunt promereri indul– gencias intrando ecclesias quascumque, dicendo quinque Pater noster et Ave Maria ut supra 25 • Et si quis infirmus fuerit et non possit acce– dere ad ecclesiam, eandem indulgenciam lucratur in cella sua, dicendo septem Pater noster et Ave Maria: Sixtus quartus, supplicante vicario generali ultramontano, et Innocentius octavus. Et declaravit ídem Sixtus quod non intendit quod indulgencie prefate, et alíe quecumque concesse fratribus tantum vel monialibus predictis, per aliquam bul– lam vel breve per clausulas generales revocentur vel suspendantur, cum tales non derogent cruciate vel intencioni Ecclesie: Sixtus quartus 26 • 21) Indulgenciam eciam stationum alme Urbis possunt promereri sorores s. Clare et Tercii Ordinis sub cura nostra, dicendo in earum ecclesiis quinque Pater noster et totidem Ave Maria ut supra: Sixtus quartus, VII augusti MCCCCLXXXI, supplicante fratre Petro de Neapoli 27 • 22) Indulgenciam, gracias, concessiones, dispensaciones et absoluciones fratribus minoribus concessas sive monialibus s. Clare, possunt conse– qui fratres professi et novicii commorantes cum monialibus Coletanis : Sixtus quartus in bulla que incipit: « Ut ínter eterne beatitudinis » 28 • 23) Indulgenciam plenariam in morte et semel in vita de reservatis con– sequuntur illi, qui sunt in servitio fratrum et sororum s. Clare usque ad finem vite sue, et etiam confessores earundem sororum et socii eo– rum possunt promereri omnes indulgencias predictas in eorum eccle- 24 WADDING ad annum 1480, § 41; cf. A. VAN DEN WIJNGAERT, 0.F.M., Statuta Provincialia Fr. Min. Observantiae an. 1487-1521, in Arch.Fr.Hist. 21(1929) 564. 25 WADDING ad annum 1481, § 38, 26 Cf. VAN DEN WIJNGAERT, loco cit. 27 WADDING ad annum 1481, § 38. 2s Bulla die 11 Iulii 1472 data, quae tamen hic miro compendio allegatur. Cf. BF NS III, 122 n.291.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz