BCCCAP00000000000000000000821
UN DÉFENSEUR DE BENOÍT XIII, ANTOINE « DE PISCIBUS » 289 tamen impossibilitas aliqua, seu insufficientia, ex parte Dei argueretur, videlicet quod Deus nec posset, nec sufficeret procurare illi gratiam, cum certe omne datum optimum et omne donum perfectum7 5 ab ipso Domino descendat. Sed illud perveniret ex parte postulantis, qui incredulitatis et impaenitudinis obicem poneret in petendo. Sic in proposito, si aliquis haereticus et schismaticus in haeresi et schismate perseverans, petit a Summo Pontifice, quod non credit esse Summum Pontificem, habilitationem ad eligendum Papam et, licet Summus Pontifex de plenitudine suae potestatis illam habi!itationem possit sibi conferre, tamen postulans illam non poterit recipere per indispositionem, quae in ipso est. Et de hac [173r] re haec pauca sufficiant. [CONCLUSIO] Et quia, Pater beatissime, haec celerrime scripta sunt, idcirco ego frater Antonius de Piscibus, Ordinis Fratrum Minorum professor et in sacra theologia magister indignus, humiliter supp!ico, vestrae Beatitudinis pedibus [advolutus], ut, si aliquid minus bene, pueriliter et insufficienter per me superius dictum est, quod illud benigne vestra dignetur corrigere Sanctitas, cuius gratiae et bene– dictionibus me totum summo studio recommendo. 10 Jac. 1, 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz