BCCCAP00000000000000000000821
MICHAEL BATLLORI, S.J. I I ' I 01TATEP, MEAAETE EIL\ENAI. .. OPUSCULUM ARNALDI DE VILLANOVA NONDUM EDITUM Anno 1949 barcinonense Institutum studiis catalanicis provehendis Sectionem quandam arnaldianam creavit, ut scriptis praecipue spi– ritualibus Arnaldi de Villanova 1 edendis operam navaret. Quae qui– dem Sectio a sociis eiusdem Instituti Raimundo Aramon Serra, a se– cretis, Joachimo Carreras Artau, Georgio Rubió Balaguer, Petro Bohi– gas, Ferdinando Soldevila meque, ut socio Romae degente, efformata est. Ubi primum ratio omnium operum edendorum est exarata, sic dicta Unio academica internationalis, quae sedero in aedibus Acade– miarum bruxellensium habet, scripta arnaldiana in Corpore philoso– phorum medii aevi anno 1950 edenda decrevit. Quod si adhuc volu– men primum tantum paratum est, Expositionem Apocalypsis Arnal– do tributam continens, curantibus Joachimo Carreras, Olga Marinelli Bibliothecae Augustae perusinae custode, atque Josepho M. Morató, tribuendum praecipue pluribus difficultatibus, quae in Institutum illud barcinonense incubuerunt. Consilium Sectionis arnaldianae fuit non tantum scripta latina et catalanica Arnaldi, cum nondum edita tum iam edita, in lucem pro– dere, sed etiam eorum interpretationes italicas et graecas ante annum 1500 exaratas, cum eae et quasdam arnaldianas opellas nobis adser– varent, quarum textus primigenii sunt deperditi, et usui certo essent, ut genuinorem sensum invenire permitterent nonnullorum locorum qui in codicibus aliquantulum corrupti sunt. Ex quo translatio luce picta codicis graeci CXIII Bibliothecae quondam Imperialis petroburgensis2, nunc autem Bibliothecae publi– cae leningradensis, ad nostras manus pervenit, pagellam quandam 1 Vide, sis, praecipua de Arnaldi vita et operibus in nostra editione eius Obres catalanes I, 95-99; II, 93-98 (= Els nostres classics, vol. 53-54, 55-56, Barcinone 1947), atque in commen– tario Orientaciones bibliogrdficas para el estudio de Arnau de Vilanova, in Pensamiento 10 (1954) 311-323. . 2 Descriptionem codicis vide in: Eduardi DE MURALT, Catalogus codicum bibliothecae imperialis publicae graecorum et latinorum I, Petropoli 1840, 65-66. Joachimus Carreras primus declaravit novem opellas huius cod. CXIII petropo!itani esse arnaldianas, in commentario Una versió grega de nou escrits d'Arnau de Vilanova, ap. Analecta sacra tarraconensia 8 (1932) 127-134. De huiusmodi scriptis vide etiam nostrum commentarium Les versions ita– lianes medievals d'obres religioses d'Arnau de· Vilanova, in Archivio italiano per la storia della pieta 1(1951) 395-462 (v. pp. 400-402).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz