BCCCAP00000000000000000000821
194 SERVUS OF ST. ANTHONIS In trecentis vrns quos secum habuit compugnantes hi significati sunt fratres sui Ordinis, in quibus refulget mortificatio carnis, quia trecenta significantur per thau litteram T quae praefert speciem crucis. Dicit enim Gregorius xx.xmo Moralium super illo verbo : Quod si transversaliter lineae illud quod eminet in cruce addatur non crucis species sed ipsa crux describitur: lII. In Sampsone fortissimo qui cum mandíbula asini Philisteos prostravit. Quia Franciscus per simplicitatem praedicationis crucis vitia hominum subegit, Iu– dicum XIIIIº. In Samuele coram Deo in puritate ministrante et summo pontifici obse– quente, Primi Regum 3º, propter puram observantiam evangelii et obedientiam Romanae Ecclesiae. In Helya propter fervorem zeli contra malos et habitus asperitatem, 4' Regum Primo. In Heliseo duplicem Helyae spiritum assequuto, scil. prophetiae et mira– culorum, 4 1 Regum primo. In equis variis et fortibus discurrentibus in omnem terram, Zachaeae VIº. In quo habitus corporis, constantia mentís et disseminatio exemplorum et prae– dicationis exprimitur. In equo pallido cui data est potestas super quatuor partes terrae quem se– quebatur mors, carnis mortificatio ad similitudinem Crucifixi, Apoc. VIº. In hespero stella super filios hominum assurgente, Job XXXVIIIº. Hesperus stella vespertina et Franciscus in vespere mundi floruit. In aurora consurgente, Canticorum VIº. Sicut aurora diem nuntiat et inchoat sic Francisci doctrina et exempla divinae gratiae paenitentialis. In angelo ascendente ab ortu solis habente signum Dei vivi, Apoc. VIIº. Hic commendatur consignatio stigmatum. In signante thau super frontes virorum etc., Ezechielis IX 0 • Hoc fecit per disciplinam mortificativam. In angelo tuba canente quo mons magnus igne ardens missus est in mare, Apoc. VIIIº. Quia superbos et avaros ad amaritudinem paenitentiae convertit. In angelo ostendente fluvium aquae vivae, Apoc. ultimi. Quia ostendit viam vivificae paenitentiae. Capitulum tertium: Quomodo figuretur beatus Dominicus et Ordo suus. Fratrum quoque Praedicatorum Ordo potest figurari similiter in sacra Scriptura: Per Seth filium Adae facientem filios Dei, Gen. V 0 , propter efficaciam :prae– dicationis. Per Sem filium maiorem Noe a quo disseminatum est genus Judaeorum, Gen. VIº et IXº. Per Heber generantem populum nominatum et foecundum et divinum, Gen. Xº et XIº. In quo fama, efficacia et gratia. Per maiorem filium Abrahae generantem duodecim duces, Gen. XVIIº. Hoc respicit duodecim provincias quibus totus Ordo distinguitur. Per maiorem filium Isaac possidentem montes et populos, Gen. XX.XIIº. Haec maioritas significat prioritatem institutionis. Per Aaron eloquentem, Ex. 4°, et populo quaerenti respondentem, Ex. XXIIIIº. In hoc eloquentia et scientia commendatur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz