BCCCAP00000000000000000000821
THE PSEUDO-BONAVENTURIAN « SYMBOLICA THEOLOGIA » Duae olivae et duo candelabra, Apoc. XIº. Duo testes domini, Ibid. in principio capituli. 193 Equi combinati in quatuor quadrigis, rufi, albi, nigri, varii etc., Zach. VIº. Utrisque enim dat fortitudinem rubor zeli vel mortificationis: et variatio materiae praedicationis secundum exigentiam auditorum. Duo filii olei, Zach. 4°. Aliqui libri habent olei splendoris, quia unctioni et speculationi vacant; sed alter principalius unctioni, scilicet Franciscus, alter principalius speculationi, scilicet Dominicus. Duae virgae, quarum una vocata est clecor, altera funiculus, Zach. XI 0 • In bis virgis forma habitus exprimitur. Lucifer et vesper, Job XXXVIIIº. Lucifer scilicet praedicando adventum fu– turi saeculi, vesper sunt praedicando finem mundi. Possunt quoque non incongrue ad hoc illi duo insignes prophetae populi. Dei duces Moyses et Aaron assumi, non solum ut carnalis germanitas germa– nitatem spiritualem figurat, sed quia appropriate loquendo alter in gratia alter in eloquentia praecellentiam habuisse videntur. Alter in miraculis praepolluit, alter in doctrinis, quamvis dona ipsa utrisque constet fuisse communia. Psal– mus [76, 21] : Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. Secundum capitulum: Quomodo in Scriptura potest significari beatus Fran-· ciscus et sua religio. Specialiter autem beatus Franciscus et sua religio significari potest: In columba emissa ele arca et revertente ad Noe ad vesperam ramum olivae· virentibus foliis in ore gestante, Gen. VIIIº. Ipse enim Ordo ad oflicium re– conciliationis emissus revertitur ad arcae gubernatorem Dominum Jesum Chris– tum per evangelicae praedicationis eflicaciam. Cuius signum olivae ramus qui pacem significat, et virentia folia roboris effecturn designant. In Abe! Adae filio iuniore devoto in Dei cultu, Gen. 4°. In quo etiam sim– plicitas et innocentia. [f.74r]. In Japhet, filio Noe, dilatato in filiis et habitationibus, Gen. IXº. In Isaac, filio Abraam cui dedit pater hereditatem, Gen. XXVº. Haec est hereditas paupertatis evangelicae. In Jacob, minore filio Isaac cui data sunt primogenita, Gen. XXVIIº. De quo require in praecedenti capitulo. In Aser cuius pinguis panis praebens delicias regibus, Gen. penultimo. Ibídem Benedictus in filiis, Deutronomium XXXIIIº. In Benjamín filio dexterae propter subiectionem Ecclesiae Romanae. In cuius sacco inventus est cyfus Joseph in quo augurari solebat. Quia in eo sa– pientiae evangelicae doctrina praefulsit. Et ei datum est evangelicam doctrinam et vitam sectari. Cuiusque pars aliorum fratrum partes in quinque partibus excedebat, Gen. XLIIIº. Hoc autem spectat ad quinque sacrorum stigmatum signa. In Moyse qui post quadragenarium ieiunium legem accepit orando, Exod .. XXXIII!º. Quia regula Francisco ieiunanti et oranti extitit revelata. In Gedeone clangente tubis et hostes prosternente, Iudicum VIIIº. In quo clamor praedicationis. In lampadibus claritas miraculorum. In lagenis fragilitas. corporis. Sonuit beatus Franciscus tuba cum praedicavit. Confregit lagenam dum corpus per paenitentiam attrivit. Lampade splenduit quia miraculis coruscavit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz