BCCCAP00000000000000000000821

THE PSEUDO-BONAVENTURIAN « SYMBOLICA THEOLOGIA » 189 ,sponsa dicunt veni, quia illa caelestis curia hanc praesentem Ecclesiam ferven– tissimis desideriis ad se ipsam cum Christo de sponso semper invitat. Ad has nuptias, ad hanc copulam cognoscendam, amandam et promerendam, •omnia quae in hoc libello continentur scripta sunt, saltem ex intentione scri– bentis. Quae quia multum defective et exiliter investigata sunt, superaddet quem– .cumque Deus abundanti luce perfuderit, et defectibus scripti et scriptoris veniam tribuat, ut ipse apud Deum misericordiam consequatur. De concessis vero, si quid <lignum Deo et utile fratribus continent, laudetur ipse Deus bonorum -omnium largitor, qui in trinitate perfecta vivit et regnat in saecula saeculorum. Explicit libellus introductorius ad figurativas locutiones divinarum Scripturarum. .Deo gratias. Amen. ÜN WORLDLY PHILOSOPHY [Septima distinctio: De ministris Scripturae sacrae et aliarum scientiarum] [f.72v; f.332v] Duodecimum capitulum: De philosophia mundana 2 º. Mundana vero philosophia, sive naturalis sive sermocinalis sive moralis, non debito modo tractata vel in usum indebitum 21 assumpta, significad intelli– gitur in Scriptura sacra: In muliere clamosa, stulta, illecebris plena et nihil omnino sciente, Prov. IXº, quia non substernit sibi fundamentum sapientiae 22 • Hanc quoque significat panis absconditus suavior et aquae furtivae dulciores ubi gigantes et cuius convivae in profundis inferni, Prov. IX 0 • In quibus verbis •satis datur intelligi, quod talem peritiam comitatur quoad usum delectatio vana, quoad titulum elatio tumida, et quoad fructum damnatio iusta. Hanc significat mulier extranea, quae verba sua facit dulcia et vecordi iuveni occurrit in ornatu meretricio, praeparata ad decipiendas 23 animas, garrula, vaga, quietis impatiens etc., Prov. VIIº. Haec est mulier aliena, quae intexuit funibus lectum suum et stravit tapeti– bus pictis ex Aegypto 24 , Ibidem. Haec est mulier mala, cuius domus inclinata est ad mortem et ad ínferos semitae ipsius; ad quam omnes qui ingrediuntur non revertentur nec apprehen– ,dent semitas vitae, Prov. 2°. Huius enim malum principium, peior progressus et finis pessimus. Hic enim contemnit sacram Scripturam et non curat veram vitam2s. Haec est mulier Jezabel pro qua arguitur angelus Thyatirae, Apoc. 2º, babeo adversum te pauca quia permittis mulierem Jezabel quae se dicit propheten docere [f.333r] et seducere servos meos, fornicad etc. 26 • Thyatira interpretatur illuminans vel illuminatrix, et significat religionem quae habet officium doctrinae et praedicationis. Jezabel interpretatur fluxus vanus, et significat philosophiam 20 On the who!e we follow the text of Toulouse 232 ( = T) and only indicate the more .important variants of the Base! manuscript ( = B). 21 indebitum om. B. 22 sibi fundamentum sapientiae] nisi fundamentum saeculare B. za decipiendas] capiendas B. 21 garrula, vaga... ex Aegypto om. B. 20 veram vitam om. B. 20 fornicari etc. om. B. .MMP I - 15

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz