BCCCAP00000000000000000000821

164 GIUSEPPE ABATE et videte si est dolor similis sicut dolor meus! Attendite, inquam, si est tam gra-· tuitae caritatis, tam profundae acerbitatis, tam mirandae crudelitatis. Respectu namque illorum pro quibus patior est dolor g r a t u i t a e c a··· rita ti s, I Jo. III 12 : In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis· animam suam posuit; et ad Rom. V13: Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus... etc. « Quid fecisti - inquit A ns e 1 mus 14 - dilectissime Puer, ut sic iudiceris? Quid commisisti, aman-· tissime Iuvenis, ut sic viliter tractareris? Ego sum tui causa doloris, tuae culpae· occisionis! Ego tuae passionis livor, tui cruciatus labor». Respectu modi patiendi dolor fuit p ro fu n d a e a c e r b i t a t i s , III Reg. XXII 15 : Stabat rex Israel in curru suo contra Syros et mortuus est vespere. Fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. Si pendebat, quomodo stabat? · Revera et pendebat clavis manuum, et clavo 16 pedum quasi innixus stabat. Si parcebat manibus, cruciabat pedes; si pedibus non innitebatur 17 , manus cru– ciabat sive dilacerabat. Sic igitur stabat acerbissime rex Israel in curru, scil. crucis, contra Syros, idest aereas potestates; et mortuus est vespere, idest ver– gente fine mundi 18 ; et sanguis plagae suae... etc. Respectu illorum a quibus patiebatur, dolor erat m i r a n d a e c r u d e 1i - t a t i s , quoniam a populo dilecto et peculiari, Zach. XIII9: Quid sunt istae pla- - gae in medio manuum tuarum? Et respondit in persona Christi: His plagatus sum in domo eorum, qui me diligebant, idest diligere debebant. Sic igitur, christiane, ut provoceris ad pietatem compassionis, attende si est dolor sicut dolor meus. Audite hoc, vaccae pingues, idest praelati, quae estis in monte Samariae 20 • Tanguntur enim quinque genera hominum, qui non com– patiuntur super contritionem Joseph, Amos VI: primi sunt a m b i t i o s i , et hoc: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis 21 ; secundi sunt I u x u r i o s i , et hoc est: Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris 2 2, tertii sunt g u 1o s i , et hoc est: Qui comeditis agnum de grege et vitulum de medio armenti 23 ; quarti sunt c u r i o s i , et hoc est: Qui canitis ad vocem psalterii24; 12 Jo. 3, 16. 13 Rom. 5, 8. 14 Cf. S. ANSELMUS, Orationes, 11 : PL 158, 861 B. 1 5 3 Reg. 22, 35. - P ha poi Assyrios invece di Syros degli altri mss. e dalla Volgata•. 16 clavis A2. 17 si volebat compati pedibus A 1 • - San Bonaventura ne! sermone di Quinquagesima (Op. om. IX, ed. Quaracchi, 204) ha: « ... si parcebat pedibus, cruciabat manus, et si parcebat manibus, cruciabat pedes... ». 1 s A 1 continua cosi: fluebat autem sanguis plagae in curru, quia tata illa crux glorio-· sissima fuit sanguine rubeata. w Zach. 13, 6. - In P l'indicazione del capitolo XII, e data cioe secondo la divisione del· testo bíblico in uso anteriormente alla divisione fatta da Stefano Langton (t 1228). Varianti: P ha Quae invece di Quid; AI e A2 hanno medio eorum invece di domo eorum del testo-• attuale della Volgata. 20 Am. 4, 1. 21 !bid. 6, 3. 22 lbid. 6, 4. 23 ]bid. 6, S. - P e Az vitulwn e arietum invece di vítulos e armenti della Volgata attuaJe... 2, !bid. 6, S.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz