BCCCAP00000000000000000000821

XVI BIBLIOGRAPHIA MELCHIORIS A POBLADURA rum saeculi XVI patrimonium non parum augent, utpote narrationes singulari fervore et rara simplicitate imbutae. Ex laudatis Monu– mentis congestum opus « La Bella e Santa Riforma » dei Frnti Mi– nori Cappuccini iam alteram editionem attigit in fratrum praesertim spirituale emolumentum et latius adhuc vulgatum evasit miscellaneum opus Regina Immaculata (1955)'~. Poemate autem La « Severa ripren– sione » di Fra Matteo da Bascio recens reperto et a p. Melchiore illustrato iterumque typis dato, patet iudicia hucusque lata de fr. Matthaeo, a quo Capuccinorum sodalicium exordium sumpsit, esse reformanda seu melius veritati adaequanda, cum idem non iam cen– seri liceat simpliciter religiosus communis pietatis, concionator vul– garis, capuccinus anceps, sed haberi debeat evangelicae veritatis prae– co nemini sua aetate secundus zelo, fervore, virtutibus, popularitate, religiosus strenuus et ad omnia paratus pro animarum salute pro– movenda. Zelum potissimum pastoralis sollicitudinis exprimunt versiones, editiones, praefationes librorum alterius sectionis. In tertia vero eminent quatuor tomi Historiae generalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, ex quibus Capuccinorum vita exemplaris, apostolatus apud fideles et infideles, operositas litteraria atque locus in Ecclesia Dei ab omnibus facile cognosci possunt. Huic tertiae sectioni itero pertinent egregium et nunc rarissimum opus Los Colegios Seráficos en la Orden de Menores Capuchinos (1936), quo primum studiosi viri nomen in universo Ordine innotuit, necnon recens et a theologis valde approbatum opus La espiritualidad de la Orden de la Compañía de María Nuestra Señora (Roma 1963), in quo agitur de spirituali et so– ciali indole congregationis erectae a S. Joanna de Lestonnac (1556- 1640), sanctorum albo adscripta anno 1949. Scriptorum dein biographicorum, quae quartum locum occupant, praecipua theologiam mysticam spectant seu vitam servae Dei, mo– nialis conceptionistae franciscalis, Mariae ab Angelis Sorazu (t 1921) eiusdemque commercium epistolare cum spiritus moderatore p. Ma– riano a Vega O.F.M.Cap. (t 1946); sed aliae quoque biographicae dis– sertationes, scientifica ratione exaratae, novitate et opportunitate praestant pro servorum Dei exaltatione, quos ínter invictissimus ca– tholicae fidei miles Marcus ab Aviano, O.F.M.Cap. (1631-1699). Quinta sectio, bibliographica scilicet, p. Melchioris industriam scientifico-litterariam omnino singularem maximique honoris argu– mentum prae ceteris exhibet. '' Prodiit occasione I centenarii a proclamatione dogmatis Immaculatae Conceptionis; P. Melchior exstitit mcderator sessionum familiarum franciscalium Congressus Internationalis Mariologici an. 1954 Romae habiti, et ob operam in hunc Annum Marianum praeparandum praestitam, numismate argenteo insignitus est (8.12.1954).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz