BCCCAP00000000000000000000821

124 OCTAVIANUS A RIEDEN In eremo Fontis Columbarum adhuc degens, « fere per quinde– cim dies ante Nativitatem Domini fecit ad se vocari » Joannem de Greccio, cui scaenicam huius mysterii repraesentationem parandam commisit. Ante Natalis Solemnia illuc se recepit. Tune vel parum postea ea sibi obvenisse autumamus, quae continentur relatione de pulvinari pleno « pluma, quod acquisiverat dominus Joannes de Greccio » 89 . Thomas de Celano in Vita secunda nos erudit: « A tempore, quo Sanctus iste conversus ad Christum oblivioni tradi– dit, quae sunt mundi, noluit iacere in culcitra nec ad caput habere de penna pulvinar. Huius vero districtionis repagulum nec infirmitas nec forense hospitium infringebat. Contigit autem in eremo Graecii, oculorum infirmitate plus solito praegravatum, cogi contra velle ad usum modici pulvinaris. Primae igitur noctis vigilia matutina vocat Sanctus socium et dicit illi: 'Non potui, Frater, hac nocte dormire, nec ad orationem erectus persistere. Tremit caput, genua collabuntur, et tota concutitur machina corporalis, uti comedissem panem de lo– lio90. Credo', inquit, 'quod diabolus maneat in hoc pulvinari, quod ad caput habeo. Tolle illud, quia diabolum ad caput ulterius nolo'. Que– rulo murmure patri compatitur Frater, et proiectum ad se pulvinar accipit, ut asportet. Exiens itaque, subito loquelam amittit, et tanto horrare premitur ac ligatur, quod nec pedes de loco movere nec bra– chia quoquam ducere praevalet. Post modicum a Sancto, qui hoc cognovit, vocatus, líber effi.citur, redit et narrat, quae passus est. Cui dixit Sanctus: 'In sero, cum dicerem Completorium, liquido cog– novi diabolum venire ad cellam'. Et rursus: 'Multum astutus et subti– lis ingenii noster est inimicus, qui cum intus in anima nocere non possit, saltem corpori praestat materiam murmurandi' »91. Prius tentandum nobis erit narrationem praedictam vitae Nostri cursui recte inserere. Oculorum morbus ingravescens reditum illius .ab Oriente sane praeteritum supponit. Praeterea eremi locus (Greccio) necnon Sancti specialis amici nomen (Joannes de Greccio) statim in cum aliqua syncopa [consectione] persolvebat. - Cum per mundum pedes ibat, semper ad dicendum horas suas gressum figebat; cum vero eques, descendebat ad terram. - Unde -cum die quadam reverteretur ab Urbe et continue plueret, ad dicendum Officium de equo descendit, diuque stans, totus fuit in pluvia balneatus [madefactus] ». 89 J Cel 84 : 63 necnon Spec. perf., n.21 : Lemmens, 52; circa Joannem de Greccio, cf. .Stignzatwn susceptio, 33(1963) 251 adn. 158. ,,o Id est: lolium temulentum seu zizania Evangelii (Mt 13, 24-30; cockle, ivraie, Taumel– lolch/Schwindelhafer, cizaña, loglio cattivo); « .. .infesta i campi, specie di cereali: si distingue per le cariossidi che per grandezza si avvicinano a quelle dei cereali tipo frumento e percio sano difficilmente separabili... Le sue cariossidi sono velenose... ; la presenza di loglio nella farina di grano da Juogo, in chi la ingerisce, a particolari disturbi gastro-enterici » (Dizionario .enciclopedico italiano VII, Roma 1957, 99c; cf. etiam E. LEVES0UE, Ivraie, in Dict.Bible III, 1046-1048). 91 2 Ce/ 64 : 169; loci paralleli, qui quoad substantiam conveniunt, inveniuntur: Spec. perf., n.21 : Lemmens, 52s; Spec. perf., c.98 : Sabatier 282s; S. B0NAVENTURA, Leg. mai., c.S, :n.2 : 578.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz