BCCCAP00000000000000000000821

120 OCTAVIANUS A RIEDEN in Hispaniam pedes perfecit. Malariae impetum vero magna proba– bilitate anno 1216/7 subiit 76 • 6. - De infirmitatibus tempore detenninato difficulter adsignandis Quibus praelibatis quaedam primaevorum fontium testimonia considerare necesse est, quae peculiaria obstacula tempori determi– nando obiciunt. Prius adducemus atque perpendemus textum auto– biographicum, S. Francisci Epistola ad fideles traditum: « Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et administare odorífera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod perso– naliter propter infirmitatem et debilitatem corporis mei non possum singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Do– mini nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus Sancti, quae 'spiritus et vita sunt' » (Jo 6, 64 ). Quia harum litterarum tenor in pluribus congruit cum Regula non bul– lata, quidam putant S. Franciscum eas versus annum 1221 cuidam secretario dictasse. Verumtamen oblivioni ne mandetur, quod Regula non bullata diuturnam evolutionem subiit, ita ut pro tempore alterius scripti eruendo magna cum cautela adhiberi debeat. Corporis infirma valetudo ac virium magna remissio utique anno 1221 facile aptantur, quin tamen anni priores penitus excludantur 77 • Adhuc maiori impedimento via praecluditur ad annum invenien– dum, quo Pauperculus iuxta Thomae de Celano Tractatum de mi– raculis morbo gravissimo intentatus sit. « Ternpore, quo apud erernum Sancti Urbani aegritudine gravissima laborabat, cum vinum ore languido postularet, nihil de vino quod sibi daretur respondetur adesse. Iubet sibi aquam afferri et allatam crucis signaculo benedixit. Mox in alterum usum transiens elemen– tum, saporem proprium exuit, induit peregrinum. Vinum efficitur optimum, quod fuerat aqua pura; et quod paupertas non potuit, sanctitas propinavit. Ad eius gustum tanta facilitate convaluit horno Dei, ut mirae sanationis mira illa conversio causa foret et mirae conversionis mira sanatio testis esset » 78 • 7H Cf. supra, 1, 3, 4. - Adnotassc iuv,;1.t, quod Paupcrculus in hac infirmitatc hospitium Guidonis Il (supra, 4) non admisit; etenim 1 Ce/ 52 : 40 affirmatur: « introivit Assisii civi– tatem. Cumque pervenisset ad portam civitatis ... ». Quod progressione Fraternitatis interea obtenta explicatur. Eodem anno (1220) nimirum vicarius generalis domui ampliori erigendae prospexit (cf. supra, adn. 41). Veritate testimoniorum anonymorum praesupposita, ista sibi contradicere videntur, cum affirmant Nostrum morborum curam exclusisse (cf. supra, adn. 75). n Opuse., 87. - Pro opinione adumbrata cf. v.g. K. EssER - L. HARDJCK, Die Schriften des hl. Franziskus von Assisi, Werl/Weslf. 21956, 46; pro evolutione Reg. non bul/atae cf. inter ceteros: LWRENTIUS CASUTT [A FALERA], A/teste Lebensform, passim. 78 3 Cel 17 : 280; brevius iam invenitur in 1 Ce/ 61 : 47. Eadem prorsus prol'ert S. Bo– NAVENTURA, Leg. mai., c.5, n.10 : 581. - L. WADDING, Annales sJ, 172 eventum an. 1213 adsig– nat. Quoniam vero nul1o testimonio fontium innititur, in temporis determinatione illiu5,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz