BCCCAP00000000000000000000821

DE INFIRMITATIBUS S. FRANCISCI ASSISIENSIS 117 bus Fratribus de Religione praelationis officium resignavit » 67 , Petrum Catanii suum vicarium constituens, cui protinus « obedientiam ac reverentiam promisit ». Pauperculi dein adicitur precatio haec: « Domine, tibi recommendo familiam, quam mihi hactenus commisisti. Et nunc, propter infirmitates quas tu nosti, dulcissime Domine, curam eius habere non valens, ipsam recommendo ministris. Teneantur in die iudicii coram te, Domine, reddere rationem (cf. Mt 12, 36), si aliquis Frater eorum vel negligentia vel exemplo seu etiam aspera correctione perierit » 68 . Praeter rationem asceticam hic varii morbi qua abdicationis causa indicantur 69 • Eodem anno vel ineunte anno 1221 in aliam aegritudi– nem incurrit, quam fontes nomine febris quartanae designant. Refert siquidem Legenda antiqua nuncupata, quacum in pluribus congruit S. Bonaventura: « Unde quodam tempore, cum aliquantulum convaluisset de quadam maxima infirmitate, consideravit et visum fuit ei, quod habuisset ali– quantulam pietantiam 70 in illa infirmitate, licet parum comederet,. quoniam propter multas et varias et longas infirmitates comeclere non poterat. Exsurgens quadam die, cum non esset de febre quartana liberatus, fecit populum Assisii ad praedicationem in platea convocari. Cumque finisset praedicationem praecepit illis, ut nullus rececleret,. donec ad ipsos reverteretur. Et intrans in ecclesiam S. Rufini in confessione cum fratre Petro Cathanii, qui primus minister generalis. [rectius: vicarius] electus fuit ab ipso, et cum aliis quibusdam Fra– tribus, precepit fratri Petro, ut, quidquid vellet sibi de se dicere et facere, obediret sibi et non contradiceret ei. ... Et exuens se tunicam B. Franciscus, praecepit fratri Petro, ut duceret eum cum chorda,. quam habebat in collo, nuclum coram populo et alii Fratri praecepit,. ut acciperet unam scutellam plenam cinere et ascenderet locum, ubi praedicaverat et proiceret et spargeret cinerem illum super caput eius.... Et factum est, clum reversus fuisset ita nudus coram populo• ad locum ubi praeclicaverat, dixit: 'Vos creditis me esse sanctum 67 2 Cel 143 : 212; cf. etiam 2 Ce/ 151 : 218. 68 Quae resignatio• ceterum non scnsu absoluto sumen<la est, quippe cun1 Sanctus. modo agendi suprcn1am auctoritatem penes semetipsu1n rctinuisse ostenderit, etsi Petrum vicarium suurn personalem sociumque auctoritatis participe1n cons1.ituit. Cf. K. Essm~, O.F.M., Das « ministerium genera/e» des hl. Franziskus van Assisi, in Franz.Stud. 33(1951) 329-348, spec. 345s. "" 2 Cel 143 : 212s; cf. relationcm parallelam apud: Spec. perf., c.39 ; Sabatier, 101-103,. et, Jicet brevius: Spec. perf., n.17 : Lemmens, 40; alias rationes Nostrum ad renuntiationem impellentes hic considerare nequimus; cf. F. VAN DEN BORNE, Voornaamste feiten, 243-261. 10 Pie/antia olim fuit « portio monachica in esculentis ad valorem unius pictae » seu « 1nonetae Con1itum Pictaviensium, minutissimae fere omniu1n monetan.nn » (C.D. Du CANGE,. Glossarium mediae et infimae Latinitatis V, París 1845, 246a et 245b). Cf. etiam L. HARDICll., O.F.M., Nach Deutschland und England, Werl/Westf. 1957, 124 adn. 34: « Die Pitanz war eine Beilage zur gewi.ihnlichen Kost; sie bestand mcist aus Fleisch oder Fisch ». Ex toto· contextu patet Sanctum hac voce « carnes et brodium [seu ius] carnium conditum » intel-· Jexisse (cf. praeter Leg. ant., n.39 : 23 etiam: Spec. perf., n.24 : Lemmens, 56 necnon Spec .. perf., c.63; n.5 : Sabatier, 175).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz