BCCCAP00000000000000000000821

112 OCTAVIANUS A RIEDEN tissime susceptae 51 , lacrimarum profusio, quantum ubera ac diutur– na, caecitatem oculorum minime causat, sed vel coniunctivitem pan– dit vel e animi gravi affectione oritur 52 • Caeterum in duplici addi– tione ad quendam Speculi perfectionis codicem haec signanter dicta apponuntur: « Nota, quod B. Franciscus non fuit passus hanc infirmitatem oculo– rum, de qua pluries fit mentio hic, propter effusione[m] lacrimarum, sicut quidam putant et adserunt, cum eius lacrimae potius fuerunt impinguentes et laetificantes animam et corpus quam adurentes et affligentes, maxime post debitam purgationem animae a peccatis. Sed infirmitatem ipsam concepit quando ivit ultra mare ad Soldanum ex vehementissimo solis ardore » 53 • Henricus Abrincensis (t ca. 1272), qui et in aliis carminis heroici sui partibus se medicae artis expertum ostendit, oculorum Pauperculi aegrotationem vivide delibat: « Frontis et insignes gemmas animaeque fenestras / Obturant nubes, perturbant nubila, nervum / Scilicet opticum dolor intollerabilis an– git; / Cacochymis 54 pupilla rubet densataque visum / Palpebra de– format, aciesque molestia torquet. / Invitat dolor ipse manus, digi– tique medelam / Dum praebent, adimunt; est namque venenifer ille / Tactus, et intendens etiam nocumenta iuvando. / Hoc etenim virtus visiva remittitur, ex quo / Incipit esse frequens, palpebrarumque medulla / Prurit, et inficitur tunicae septemplicis humor. / Ille dolens, ultra quam posset credere quisquis / Non sentiret idem, patienter sus– tinet omnem / Corporis accidiam: divinaque ne videatur / Nolle flagella pati, medicos adhibere recusat » 55 • Licet eximius poeta nec de visu nec a medico Pauperculum cu– rante circa morbum certior redditus sit, inflammatio oculorum dex- 51 Cf. Stigmatwn susceptio, 33(1963) 260-263. 52 « Se la Iacrimazione e piu intensa nel pianto per moti interni dell'animo ...e quando 1a n1ucosa congiuntivale dell'occhio e stata offesa ed infiammata (congiuntivite) da cause esterne irritanti quali fattori prefrigeranti, gas Iacrimogeni, ecc., pero essa avviene anche normalmente, pur se in modo lento e quindi insensibile... La secrezione lacrimale da parte delle rispettive ghiandole Iacrimali e disciplinata da! simpatico cervicale... » (L. SEGATORE - G.A. POLI, Dizionario medico, 679a). - Cf. etiam: Th. CoTELLE, S. Franr;ois, 175; L. GUALINO, Uomo, 95; TALBOT, La cécité de saint Fram;ois, in Am.St.Franr;. 3(1937) 85s, medicus ophthalmicus, affirmat: « Le róle, antérieurement preté, dans l'étiologie du trachome [cf. infra], aux agents physiques: sable, fatigue, chaleur, !armes, etc., est controuvé » (85). os Spec. paf., c.115 : Sabatier, 325 adn. 61 necnon L. LEMMENS, Extrae/iones de Legenda antiqua (Documenta antigua franciscana, 3), Ad Claras Aquas 1902, 70s adn. l. Quae addi– tiones exhibentur a: Siena, Bibl.Com., cod. F.XI, 15 (saec. XIV/XV) atque a: Roma, Conv. S.Isidoro, cod. 1/184, f.64r (saec. XIV/XV). De ms. priore cf. etiam SABATIER, Le Speculum perfectionis... II: Étude critique, Manchester 1931, 23-28, 26. Cf. etiam supra, adn. 39. 54 A verbo graeco xaxóxuµo,; = malis et vitiosis humoribus plenus; hic humores mali et corrupti; x-zxoxuµía redundantia vitiosi humoris. •• HENRrcus ABRINCENSIS, Legenda versificata, lib. 12, vv. 70-84 : Anal.Franc. X, 479s; cf. etiam M. BrnL, Legenda versifica/a, 29; cf. etiam supra, adn. 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz