BCCCAP00000000000000000000821

PRAEFATIO XIII torum ob partes habitas in populi rebellione an. 1863, et biographiam Francisci Dominici Reynaudi, magni Bulgariae apostoli. Tandem, ad nostram aetatem pervenientes, praeparatio recolitur huius nostri In– stituti Historici condendi. Quia fere omnes horum Miscellaneorum lucubrationes vertente anno 1963 elaboratae iam erant, lectorem rogamus ne culpam in auctores conferat, si ii recentissimis dissertationibus uti non potue– re; quas tamen, dum plagulas emendabant, saltem in adnotationibus citare curaverunt. Haec igitur 41 munuscula historiae seraphicae P. Melchiori grato animo dantes dedicantes, nos, sodales, amici et operositatis suae admiratores, a Deo omne felix, faustum et salutare ei exoptamus, ominamur ac precamur. Pater Melchior (Raphael Turrado Riesco) in Pobladura (León, Hispania) die 1 febr. 1904 natus, habitum induit capuccinum in pro– vincia Ss. Cordis Jesu Castellae (18.8.1921). Vix votis sollemnibus nuncupatis (15.8.1927), Romam mittitur ad studia theologica explen– da et perficienda, ibique ad sacerdotium promotus est (29.7.1928). Lauream in S. Theologia apud Pontificiam Universitatem Gregoria– nam adeptus (1930), biennio in Universitatibus Lovaniensi et Parisien– si (École des Chartes) disciplinis historicis excolendis incubuit, ut mox in condendo Instituto Historico operam daret. Mense octobri an. 1932 ad Assisium mittitur, ubi Institutum interim conditum erat, quod regendum die 25 martii 1939 suscepit. Praeterea haec munia et officia ei credita sunt: custos generalis seu delegatus suae provin– ciae ad comitia generalia Ordinis (a die 30 iun. 1939 usque adhuc); socius Commissionis Laurentianae (16.4.1948); socius Instituti « The Academy of American Franciscan History » Washingtoni (20.12.1950); professor historiae ecclesiasticae in Pont. Instituto « Regina Mundi » Romae (15.10.1954); consultor S. Congregationis Rituum in sectione historica (26.11.1954); socius correspondens hispanicae Regiae Acade– miae Historiae (17.6.1955); consiliarius Secretariatus generalis Studio– rum Ordinis (7.7.1964). Diuturna actuositas scientifica P. Melchioris, inde ab anno 1932, nostris laudibus minime indiget; lector paginam vertat, et ipsemet iudicabit, mirabitur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz