BCCCAP00000000000000000000821

ÜCTAVIANUS A RIEDEN, O.F.M.Cap. DE INFIRMITATIBUS S. FRANCISCI ASSISIENSIS INDE A IUVENTUTE USQUE AD STIGMATUM SUSCEPTIONEM Signiferorum historiam perscrutantes viri eruditi non immerito .statuunt istorum fere omnes inde a iuventute variis arcanisque mora bis laborasse 1 • Quia alibi elucubrationem de mystica S. Francisci crucifixione vulgare incepimus 2 , opportunum ducimus problema in– firmitatum suarum enucleatius dilucidare. Eo consilio, quod nobis constituimus, plane explicatur, cur thema tractandum intra hos tem- poris terminos cohibeamus. Methodus vero quam sequemur ab ea dissertationis dictae minime differet, quatenus nimirum propositum luce fontium saeculi XIII simus illustraturi, quin tamen testimonia posterioris aevi penitus neglegamus. Quoniam inceptum nostrum non solum historiae campum, sed insuper medicinae disciplinam spectat, plurium medicorum scripta de hac re prolata sedule adhibebimus 3 • l. - De aegritudine S. Francisci ante conversionem suam habita 1am vero biographi primaevi concorditer referunt de gravi diu– turnoque morbo, quem Assisiensis tempore iuventutis suae contraxit. In Vita prima Thomas de Celano haec habet: 1 F.L. SCHLEYER, Die Stigmatisation mit den Blutmalen. Biographische Auszüge und ·mediiinische Analyse, Hannover 1948, 105s: « Eine in psychischer u. somatischer HinsicM 'normale' Anamnese hat keine Stigmatisierte, deren Lebensgeschichte genauer bekannt ist; ein oder mehrere grobere psychischc oder korperliche 'Traumen' in der Jugend sind oftmals. nachzuwcisen. Auch in ihrem spateren Leben ist keine als unauffallig zu bezeichnen ». - « In der Regel klagen die Stigmatisierten wahrend ihres ganzen Lebens immer wieder über, heftige Schmerzen der mannigfachsten Lokalisation... Diese Schmerzen, die aus dem Bilde .der Stigmatisation nicht wegzudenken sind, haben indes offensichtlich keine organische Ur·· sache, so dall sie nach medizinischem Brauch ebenfalls als 'psychogen' zu definieren sind... 'Ratselhafte Krankheiten', d.h. aber: Krankheiten ohne organischen Befttnd (und ihre. plotzliche Heilung) sind überhaupt typisch für die !eidenden Stigmatisierten » (107). CL .etiam: R. BIOT, L'énigme des stigmatisés, Paris 1955, 66 (« une sorte de musée pathologique »). 2 De S. Francisci Assisiensis stigmatum susceptione. Disquisitio historico-critica luce; testimoniorum saeculi XIII, in Coll.Franc. 33(1963) 210-266, 392-422; 34(1964) 5-62 (continua– .bitur). Infra citabitur: Stigmatum susceptio. • Minime affirmare audemus nos omnes commentationes medicas de nostro proposito vulgatas invenisse. Non semel hi pervestigatores proh dolor non omnia primaevorum fon– ..tium testimonia noverunt. Unde explicantur istorum opiniones tam diversae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz