BCCCAP00000000000000000000821

PRAEFATIO Hoc anno Domini 1964 P. Melchiore a Pobladura geminatum anniversarium diem celebrante, scilicet sexagesimum aetatis et vi– gesimum quintum a suscepto moderamine huius Instituti Historici, nos, socii Instituti, de dono ei acceptissimo dando tempestive cogi– tavimus. Tanto historiae franciscanae cultori et fautori nihil iucundius esse volumine vel voluminibus lucubrationibus scientificis refertis pro comperto habentes, alios sodales virosque historiae franciscalis pe– ritos, quibus P. Melchior persona vel scriptis amicus et notus est, invitavimus ad quodlibet argumentum franciscanum historicum vel historico-litterarium evolvendum. Fere omnes ad hoc sociatum mu– nus promittere valuerunt, et ex thesauris eorum scientiae disserta– tiones protulerunt, eo magno casu ut de unoquoque historiae fran– ciscalis saeculo piures pervestigationes acceperimus dilucidatas. Fa– cile ergo nobis fuit illas in duo volumina apte distribuere; quorum primum dissertationes septemdecim de saeculis XIII-XVI haustas aliasque quinque additas complectitur quae ad historiam Ordinis Minorum vel ad familias observantem et conventualem spectant; alterum autem ex novemdecim lucubrationibus de historia familiae capuccinae constat. Singula haec dona, iuxta saeculorum ordinem, enumeramus. Saeculum XIII, quo primum volumen exorditur, octo obtinet dissertationes, quarum quinque ad biographiam S. Francisci sub– sidia conferunt, nempe: quaestiones criticae de binis magnis fon– tibus Commercium b. Francisci cum Domina Paupertate et Legenda trium sociorum nuncupatis; comparatio motus evangelici S. Stephani de Muret et S. Francisci; infirmitates guas Pauperculus pertulit; interpretatio Regulae mandati quod fratres praedicent « cum brevi– tate sermonis, quia 'verbum abbreviatum fecit Dominus super ter– ram' ». In reliquis, tria opera auctorum franciscalium eduntur vel recensentur, scil. sermo « reportatus » de quinque Christi vulneribus S. Bonaventurae attributus; opusculum Symbolica theologia inscrip– tum, ab anonymo sodali ex « memorialibus » ipsius S. Doctoris exará– tum; poema Philomena Joannis de Peckham. Ex saeculo XIV opusculum quoddam Arnaldi de Villanova, Spiri-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz