BCCCAP00000000000000000000820

DE FRANCISCI VOCATIONE EVANGELICA 83 Mathiae Apostolo sacra, 24 Februarii anni 1209, cum Franciscus vicesimumoctavum vitae suae· annum iam ingressus fuerat. Nam ~ cum die quadam 1 Evangelíum, qualiler Dominas miserit discí– pulos ad praedicandum, in eadem Ecclesia (S. Mariae Angelorum) legeretur, et sanctus Dei assistens ibídem utcumque verba evangelica intellexisset, celebratis míssarum solemniis, a sacerdote síbi exponi evangelium supplícita postulavit. Qui cum ei cuneta per ordinem enauasset, audíens spnctus Franciscas Christi discípulos non de– bere aurum sive argentum seu pecuniam possidere, non peram, non sacculum, non panem, non virgam in vía portare, non calceamenta, non duas tunicas habere, sed regnum Dei et paeniteniam praedi– care, continuo· exsultans in spiríiu Dei: 'Haec est, inquit, quod volo, hoc est quod quaero, lwc totis medullis cordis /acere concupi– sco '.. . . Non enim fuerat Evangelii surdus auditor, sed laudabili memoriae quae a udiaal cuneta commendans, ad litleram diligenter implere curabat >> ª. . Post aliquot hebdomadas exemplo beati Francisci accensi duo socii sese ipsi adiunxerunt, Bernardus a Quintavalle et Pe– trus Cathanii, de quorum adventu beatus Pater maximo animi gaudio repletus, statim eos ad ecclesiam S. Nicolai perducit, ut consultando S. Evangelium, et ipsis de evangelica vocatione per– suaderet. << Oratione autem finita, beatus Franciscus accipiens li– brum (Evangelii) clausum, aperuil ipsum, et .in prima eius aperí– tione occurrit illud consilium Domini : 'Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, el habebis thesaurum i.n caelo '. Quo aperto, beatus Franciscas gavisus est valde, et gra– iias agit Deo ; sed quia veras cultor Trinltatis trinó voluit testimo– nio confirmari, secundo el tertio librum aperit. Et in secunda aperi– tione occurrit illud: 'Nihil tuleritis in vía', etc. In tertia vero illud: ' Quí vult venire post me, abneget semetipsum ', etc. Beatas ergo Franciscus, in qualibet libro aperitione, gratiis Deo ex~ibitis pro confirmatione sui propositi et· desiderii diu concepti, tertio sibi divi– nitus exhibita et monstrata, díxit praedictis virís, scilicet Bernardo et Petro : ' Fraires, /wec est vita et regula nostra, et omnium qui vo– Juerint societati nosfrae coníungí. ]te ergo, et sicut aizdistís implete >> ª. Dies, qua haec contingebant, scilicet 16 Aprilis anni 1209 aeterna 1 Circa chronologiam cf. Ti;oMAS DE CELANo, Vita l, n. 2, 18, 21. :i THOMAS DE CELANO, Vita I, n. 22. 3 Legenda trium sociorum, ed. M. FALOCI PuLIGNANr, cap. VIH,. § 29.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz