BCCCAP00000000000000000000820

82 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA in spectata na\urae magnificentia, cui tantopere proclivis erat, animum eius paulatim a terrenis cupiditatibus retrahere coeperunt. Factum est deinde, ut repente visiones ipsius Domini nostri Iesu Christi sub specie leprosi et in mysterio suae crucifixionis, arcana quoque verba, quae sive in somniis, sive in exstasibus e Christi ore veluti prolata audiebat, cor eius pedetentim emollirent et ad supremae gratiae infusionem ita instruerent, ut iam hebetudo eius mentís fidei, torpor animae devotionis fervori, cupiditates autem saeculi inflammatis Dei amoris desideriis cedere inceperint. Exinde intima cordis tristitia peccata sua deplorare, dura pae-– nitentia maculas animae detergere, heroica paupertate sese ab omnibus terrenis bonis sequestrare totis viribus satagere sibi pro– ponit, quo ferventi virtutum exercitio sese ad evangelicam vo– cationem a Deo accipiendam dignum reddat. Viginti quinque annos habens 1, << quadam die, cum Domini misericordiam plenissime invocasset, ostensum est ei a Domino, quid ipsum agere oporteret. Tantoque deinceps repletus est gaudio, quod non se capiens prae laetitia, eiiam nolens ad aures homínum aliquid ernctabat ... Putabant homines quod uxorem ducere vellet ~· . . Qui respondens eís aíebat : ' N obiliorem et pulchriorem sponsam quam umquam videritis ducam, qizae caeteris forma praemineat et sapientia cunetas excellat.. >> Addit autem Thomas a Celano : « Et equidem immaculata Dei sponsa est vera relígio quam suscepit, et thesaurus absconditus est regnum caelorum, quod tanto desiderío exquisivit; quia necessario erat omnino vocatio evangelica in eo explenda, qui Evangelii eral miníster in fide et veritate futurus >> 2 • Mandatum igitur, qu.od Deus ipsi exsequendum designat, iam ab initio suae conve·sionis summatim ei revelatur, ut scilicet Evangelio Christi fidelissime obsecundare contendat. Multum ta– men adhuc temporis spatium praeteribit, antequam hoc solemne mandatum ipsi a Domino praestitutum per singulas suas partes in plena luce apparebit et manifestabitur, quia prius adhuc solitu– dine, crucis contemplatione, lacrimis paenitentiae atque leproso– mm curatione anima eit.s ad eximiam illam << evangelicam voca– tionem >> se expedire ac praeparare debebit. Tandem aliquando nemorabilis lucescit dies, qua Dominus ei clare et distincte hanc vocationem suam revelat, dies nempe S. 1 'fHOl>IAS DE CELANO, Vita I, n. 2. 2 Cf. ibid., n. 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz