BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT X. DE S. FRANCISCI EVANGELICA VOCATIONE Quomodo creverit in S. Francisco evangelica vocatio. - Prima Regula ser– monibus sanct'i .Evangelii praecipue utebalur. - Evolutio Regulae. -:– Litteralis Evangelii observantia. Propositum seraphici nostri Patriarchae post suam plenam atque perfectam ad Deum conversionem iam in praecedentibus disputationibus exposuimus ut conatum quemdam, quo amore ardentissimo in Iesum Christum crucifixum prorsus transforma– retur et quidem praecipue in mysteriis altissimae eius pauper– tatis et exinanitionis. Ex alia autem parte ítem ostendimus eum ipso suo amore ad Christum et desiderio sese Christo conformandi, omni pietate ac teneritate Patrem suum caelestem in, caelis pro– sequutum fuisse, in quo, ut pariter ostendimus, mirifica eius et filialis simplicitas rationem suam et fundamentum habebat. Iam duplex illud elementum S. Francisci spiritualitatis unico ac lar– giori aspectu nos comprehendere posse putamus, ostendendo scilicet intentionem seraphici Patris, ut sanctum Iesu, Christi Evangelium quam fidelissime observaret atque ad extremum usque apicem consequenter in praxim deduceret. Examinanti enim indolem spiritualitatis S. Francisci haec erga Evangelium Christi proclivitas negligenda certo non est, quippe quae lucem clarissimam in totum eius propositum et consilium spargit atque diffundit. Tempore quo beatus Franciscus ínundanae adhuc indulge– bat conversationi, misericordia Dei innumeris modis eius animam a vanis et perituris creaturis abstrahere atque caelestium bono– rum desiderio eam accendere satagebat. Solitudo eniín, quam per– tulit in carcere a Perusinis magistratibus captus, infirmitas, qua postea afflictabatur, maestitia quaedam et aversio ah oblectatione. P. Yrrm, A Busa Utl, De spirit«alitate franciecana • 6,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz