BCCCAP00000000000000000000820
.•. 80 DE SPIRITUALITA'I'E FRANCISCANA. - PARS PRiMA foras omnem terrenam substantiam, sed etiaro propriam volun– tatem, propriumque iudicium et sic perfectam parit spiritus liber– tatem, perfectamque laetitiam, de qua Franciscus nobilem gra– vemque sermonem habuerat ad fratrero Leonero (Fioretti). Haec revera suroma panpertas perfecta est victoria, quae carnero, mundum et diabolum profligat et confundit, ideoque perfectam procurat libertatem filiorum Dei. Quoniam ergo beatus Pater per hanc altissimam paupertatem ab omnibus saeculi curis et solli– citudinibus prorsus solutus fuerat, omnesque cupidinum et vitio– rum !aqueos disruperat, idcirco iucundissima, perfectissima, san– tissimaque laetitia potiebatur et perfundebatur, qua omnino ab– sorbebatur in Deum, totum desiderabilem, quem in omnibus crea– turis inveniebat et diligebat. Ob hanc igitur plenam atque altis– simam paupertatem revera filius constituitur Patris caelestis, quo– curo cor eius laeta, grata, plenaque confidentia, necnon absoluta suimetipsius traditione intime communicabat, ita ut nulla um– quam adversa res hanc eius iromutatam et constantem pacem laetitiamque perturbare potuerit. Tandero quid plura? Ipsam mortem S. Franciscus cum eodem gaudio coroplectitur, quo cetera bona de manu Patris acceperat, eamque ut sororem dilectam blande salutat dicendo : << Bene ve– nial soror mea mors >> 1, quaro deinde << cantando suscepit >> 2 • 1 THOMAS DE CELANo, Vita II, n. 217. 1 Cf. ibíd., n. 214. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz